라틴어 문장 검색

id iudicium Auli filio condonatum putabatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 3 2:2)
ac si restituor, etiam minus videbimur deliquisse abs teque certe quoniam nullo nostro tuo ipsius beneficio diligemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 15 9:10)
nihil enim a me fieri ita videbunt ut sibi sit delinquendi locus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 11 10:5)
meam animadversionem et supplicium, quo usurus eram in eum, quem cepissem, remitto tibi et condono;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 10a 2:3)
tu vero, qui et fortunas et liberos habeas et nos ceterosque necessitudine et benevolentia tecum coniunctissimos, quomque magnam facultatem sis habiturus nobiscum et cum omnibus tuis vivendi, et cum unum sit iudicium ex tam multis quod reprehendatur, ut quod una sententia eaque dubia potentiae alicuius condonatum existimetur, omnibus his de causis debes istam molestiam quam lenissime ferre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 18 2:1)
A te autem pro vetere nostra necessitudine etiam atque etiam peto ut eius filios, qui in tua potestate sunt, mihi potissimum condones, nisi quid existimas in ea re violari existimationem tuam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 73 3:4)
Nisi oculis videritis insidias Miloni a Clodio esse factas, nec deprecaturi sumus ut crimen hoc nobis propter multa praeclara in rem publicam merita condonetis, nec postulaturi ut, quia mors P. Clodi salus vestra fuerit, idcirco eam virtuti Milonis potius quam populi Romani felicitati adsignetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 2장 3:2)
ut enim si grammaticum se professus quispiam barbare loquatur, aut si absurde canat is qui se haberi velit musicum, hoc turpior sit, quod in eo ipso peccet, cuius profitetur scientiam, sic philosophus in vitae ratione peccans hoc turpior est, quod in officio, cuius magister esse vult, labitur artemque vitae professus delinquit in vita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 12:3)
. . et Eumolpus felicitate plenus prioris fortunae esset oblitus statim adeo, ut suis iactaret, neminem gratiae suae ibi posse resistere impuneque suos, si quid deliquissent in ea urbe, beneficio amicorum laturos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 125:2)
Nunquam tamen ante hunc diem usque ad mortem deliqui.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 130:5)
Sed res clamabit ipsa quid deliqueris.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pastor et capella: Nihil ita occultum esse, quod non reveletur.4)
Iugulassem reum, quem ita deliquisse concederem, ut servari nisi venia non posset.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 8:2)
credo emendatum quia deliquisse se sentit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 21 1:3)
Quid, quod in ancilla siquis delinquere possit, Illum ego contendi mente carere bona?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 85)
cur igitur, si me videam delinquere, peccem, et patiar scripto crimen inesse, rogas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 98)

SEARCH

MENU NAVIGATION