라틴어 문장 검색

Romani equites modico intervallo sequentes, sicubi sparsos ac dissipatos invadere possent, postquam confertos abire signa atque ordines servantes viderunt, et ipsi in castra redeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 714:1)
nam neque conferti propellere eos qui in tumulum conitebantur poterant et, ubi ordines procursando solvissent, patebant iaculis sagittisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 723:2)
confertis et uno agmine impetum facientibus resistere Macedonas non posse, ex tot castellis aliquanto altioribus ac munitioribus, quae validis praesidiis insedissent, priore anno deiectos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 437:1)
neque ulla evidentior causa victoriae fuit, quam quod multa passim proelia erant, quae fluctuantem turbarunt primo, deinde disiecerunt phalangem, cuius confertae et intentis horrentis hastis intolerabiles vires sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 523:2)
qui si universa acie in frontem adversus instructam phalangem concurrissent, quod Paelignis principio pugnae incaute congressis adversus caetratos evenit, induissent se hastis nec confertam aciem sustinuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 526:1)
ita tuom conferto amare semper, si sapis, ne id quod ames populus si sciat, tibi sit probro.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 141)
is enim scapos columnarum e lapidicinis cum deportare vellet Ephesi ad Dianae fanum, propter magnitudinem onerum et viarum campestrem mollitudinem non confisus carris, ne rotae devorarentur, sic est conatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장50)
Ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est, propterea quod pro vallo carros obiecerunt et e loco superiore in nostros venientes tela coniciebant et non nulli inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant nostrosque vulnerabant.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 26장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION