라틴어 문장 검색

Haec neque vera prodi neque falsa confingi apud religiosissimos oportebat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 5:1)
sed ut inventor legis Volero, sic Laetorius collega eius auctor cum recentior tum acrior erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 621:2)
Archimedes is erat, unicus spectator caeli siderumque, mirabilior tamen inventor ac machinator bellicorum tormentorum operumque quibus quicquid hostes ingenti mole agerent ipse perlevi momento ludificaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 432:1)
se peritum et hostis et regionum brevi operae pretium facturum et, quibus artibus ad id locorum nostri et duces et exercitus capti forent, iis adversus inventorem usurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 296:1)
consul eum domum redire conficta aliqua probabili cur afuisset causa iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 238:1)
seniores negare ad rumores a privatis temere in gratiam magistratuum confictos senatus consulta facienda esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 20:1)
ibi cum consedisset, sedeo inquit miserrimus pater iudex inter duos filios, accusatorem parricidii et reum, aut conficti aut admissi criminis labem apud meos inventurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 83:1)
"exsequamur tamen quocumque modo conficti ordinem criminis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 157:1)
Gentium ab senatu ne crederent confictis criminibus in se quae inimici detulissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 501:1)
hisce autem inter sese hunc confinxerunt dolum, quo pacto hic servos suom erum hinc amittat domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, PROLOGVS26)
sed inscientes sua sibi fallacia ita compararunt et confinxerunt dolum itaque hi commenti, de sua sententia ut in servitute hic ad suom maneat patrem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, PROLOGVS32)
"amice, nisi molestum est, et tumescentes nomine meo consulere dignare, utrumnam ille delator aut index, qui satiram me scripsisse confinxit, et perscripsisse confinxerit;"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 8:22)
Quid scammoneae radix ad purgandum, quid aristolochia ad morsus serpentium possit, quae nomen ex inventore repperit, rem ipsam inventor ex somnio, video, quod satis est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 26:1)
"Quid scammoneae radix ad purgandum, quid aristolochia ad morsus serpentium - quae nomen ex inventore repperit, rem ipsam inventor ex somnio - video, quod satis est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION