라틴어 문장 검색

namque hic quoque cumulus accedit laudibus imperatoris, quod amari palam licet et capite damnatos, amicus homini fui supra quam morum eius facilitas varietasque patiebantur, testatur hoc propter ipsum nuper mihi invidia conflata, cuius me paulo incautiorem flamma detorruit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 1:2)
in qua palude indesinenter rerum omnium lege perversa muri cadunt aquae stant, turres fluunt naves sedent, aegri deambulant medici iacent, algent balnea domicilia conflagrant, sitiunt vivi natant sepulti, vigilant fures dormiunt potestates, faenerantur clerici Syri psallunt, negotiatores militant milites 1 negotiantur, student pilae senes aleae iuvenes, armis eunuchi litteris foederati.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Candidiano suo salutem 2:4)
et vere iam de deo tu minime poteras absque peccato post virtutum experimenta diffidere, nam cum vice quadam civitas conflagrare coepisset, fides tua in illo ardore plus caluit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 4:1)
Etiam illi quorum regna conflata sunt in imperii Romanii summam, cum ea amitterent, sine religionibus non fuerunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 17:2)
Sapientes illos philosophos coram discipulis suis una conflagrantibus erubescentes, quibus nihil ad deum pertinere suadebant, quibus animas aut nullas aut non in pristina corpora redituras adfirmabant?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 1:12)
iudicia domi conflabant, pronuntiabant in foro.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 387:1)
ea cum ad se quoque veniri praescisset, in sacrarium ad penates confugit cum duabus filiis virginibus, resolutis crinibus miserabilique alio habitu, et ad ea addidit preces, nunc per deos, nunc per memoriam Hieronis patris Gelonisque fratris, ne se innoxiam invidia Hieronymi conflagrare sinerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 331:1)
Itaque consul ex auctoritate senatus pro contione edixit qui, quorum opera id conflatum incendium, profiteretur, praemium fore libero pecuniam, servo libertatem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 386:1)
peropportuna victoria nequaquam tantum iam conflatum bellum, quanta futuri materia belli, si licuisset iis Celtiberorum gente excita et alios ad arma sollicitare populos, oppressa erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 24:1)
conflagrarunt et horrea regia et armamentarium cum ingenti apparatu machinarum tormentorumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 249:1)
incendio a foro orto diem noctemque aedificia in Tiberim versa arsere, tabernaeque omnes cum magni pretii mercibus conflagraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 481:2)
serius ei triumphandi causa fuit, ne Q. Terentio Culleone praetore causam lege Petillia diceret et incendio alieni iudicii quo L. Scipio damnatus erat conflagraret, eo infensioribus in se quam in iudicibus quod disciplinam militarem severe ab eo conservatam successorem ipsum omni genere licentiae corrupisse fama attulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 65:1)
si innocens sum, ne invidia conflagrem, cum crimine non possim, deprecor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 187:3)
Ego dabo ignem, siquidem in capite tuo conflandi copiast.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 4108)
ita illi postero die cum accedere voluissent, naves supra aggerationem, quae fuerat sub aqua, sederunt nec ad murum accedere nec retrorsus se recipere potuerunt, sed ibi malleolis confixae incendio sunt conflagratae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장35)

SEARCH

MENU NAVIGATION