-
mox ubi ad aquam raptum issent, cum plerisque Britannorum sua defensantium proelio congressi ac saepe victores, aliquando pulsi, eo ad extremum inopiae venere, ut infirmissimos suorum, mox sorte ductos vescerentur.
- (코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 28장 3:1)
-
nos integri et indomiti et in libertatem, non in paenitentiam bellaturi;
- (코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 5:2)
-
legiones pro vallo stetere, ingens victoriae decus citra Romanum sanguinem bellandi, et auxilium, si pellerentur.
- (코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 35장 2:2)
-
postquam bellatum apud Actium atque omnem potentiam ad unum conferri pacis interfuit, magna illa ingenia cessere;
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장3)
-
proinde aut bellandum adversus desciscentis aut, si concordia et pax placeat, faciendum imperatorem:
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 56장8)
-
nam ex quo divus Augustus res Caesarum composuit, procul et in unius sollicitudinem aut decus populus Romanus bellaverat;
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 89장2)
-
tum legiones classesque et, quod raro alias, praetorianus urbanusque miles in aciem deducti, Oriens Occidensque et quicquid utrimque virium est a tergo, si ducibus aliis bellatum foret, longo bello materia.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 89장6)
-
Non fallebat duces impetus militum, sed bellantibus aliis placuit expectari.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 7장1)
-
Non ut ad pugnam sed ad bellandum profecti confluentis Padi et Ardae fluminum, sedecim inde milium spatio distantis, petebant.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 40장1)
-
Forte inter Padum viamque patenti campo duae legiones congressae sunt, pro Vitellio unaetvicensima, cui cognomen Rapaci, vetere gloria insignis, e parte Othonis prima Adiutrix, non ante in aciem deducta, sed ferox et novi decoris avida.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 43장1)
-
nec ultra in commune congressi sibi quisque consuluere, donec missae a Fabio Valente epistulae demerent metum.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 54장7)
-
saepe domi congressi, postremo in aede Apollinis, ut fama fuit, pepigere.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장6)
-
pro patria bellavimus?
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장5)
-
proaviam suam divo Iulio per Gallias bellanti corpore atque adulterio placuisse.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 55장7)
-
ipse pugnae avidus et contemnendis quam cavendis hostibus melior, ferocia verborum militem incendebat, ubi primum congredi licuisset, nullam proelio moram facturus.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 71장3)