라틴어 문장 검색

Sic fieri iubet ipse deus, sic magna sacerdos Est mihi divino vaticinata sono.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 628)
saepe deinde et Verginium consulem in contionibus velut vaticinantem audiebat, pestilens collegae munus esse, agros illos servitutem iis qui acceperint laturos, regno viam fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 447:1)
nec corpora modo adfecta tabo, sed animos quoque multiplex religio et pleraque externa , novos ritus sacrificandi vaticinando inferentibus in domos, quibus quaestui sunt capti superstitione animi, donec publicus iam pudor ad primores civitatis pervenit cernentes in omnibus vicis sacellisque peregrina atque insolita piacula pacis deum exposcendae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 326:1)
sed propior interpres fatis oblatus senior quidam Veiens, qui inter cavillantes in stationibus ac custodiis milites Romanos Etruscosque vaticinantis in modum cecinit priusquam ex lacu Albano aqua emissa foret nunquam potiturum Veiis Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 172:1)
haec non laeta magis quam vera vaticinatus exercitu educto circa Caudium castra quam potest occultissime locat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 14:1)
haec nequiquam velut vaticinatus Romanus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 390:2)
haec velut procella partim vulneribus missilium undique coniectorum partim clamoribus dissonis ita consternavit equos ut repente velut effrenati passim incerto cursu ferrentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 474:1)
transgressis ponte perfecto flumen praeter ripam euntibus Galli Matris Magnae a Pessinunte occurrere cum insignibus suis, vaticinantes fanatico carmine deam Romanis viam belli et victoriam dare imperiumque eius regionis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 231:1)
viros, velut mente capta, cum iactatione fanatica corporis vaticinari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 138:1)
ego Teresiam coniectorem advocabo et consulam quid faciundum censeat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 1117)
quin coniectores a me consilium petunt:
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 149)
nam isti quidem hercle orationi Oedipo opust coniectore, qui Sphingi interpres fuit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 368)
Vetera vaticinamini.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3376)
" Ne vaticinemini! ". " Vaticinentur, non vaticinentur de his, non cedet confusio! ".
(불가타 성경, 미카서, 2장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION