라틴어 문장 검색

ex hac Rutili narratione suspiocari licet, cum duae summae sint in oratore laudes, una subtiliter disputandi ad docendum, altera graviter agendi ad animos audientium permovendos, multoque plus proficiat is qui inflammet iudicem quam ille qui doceat, ele - gantiam in Laelio, vim in Galba fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 23장 1:1)
manus umeri latera supplosio pedis status incessus omnisque motus [cum verbis sententiisque consentiens];
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장3)
aberat tertia illa laus, qua permoveret atque incitaret animos, quam plurimum pollere diximus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 1:5)
Sic enim iam tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo, sed ut misericordia, quae tibi nulla debetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 16:4)
Atque hoc etiam sunt timendi magis, quod, quid cogitent, me scire sentiunt neque tamen permoventur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 5:5)
at vero Epicurus una in domo, et ea quidem angusta, quam magnos quantaque amoris conspiratione consentientis tenuit amicorum greges!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 85:5)
qui sit enim finis bonorum, mox, hoc loco tantum dico, a veteribus Peripateticis Academicisque, qui re consentientes vocabulis differebant, eum locum, quem civilem recte appellaturi videmur, Graeci πολιτικόν, graviter et copiose esse tractatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 7:2)
quibus rebus vita consentiens virtutibusque respondens recta et honesta et constans et naturae congruens existimari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 89:4)
Quid vero tanta rerum consentiens conspirans, continuata cognatio quem non coget ea quae dicuntur a me conprobare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 19:1)
Quae copulatio rerum et quasi consentiens ad mundi incolumitatem coagmentatio naturae quem non movet, hunc horum nihil umquam reputavisse certo scio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 119:3)
vita mors, divitiae paupertas omnes homines vehementissime permovent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 48:4)
Illi vero non modo cum hostibus, verum etiam cum fluctibus, id quod fecit, dimicare melius fuit quam deserere consentientem Graeciam ad bellum barbaris inferendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 127:1)
Necesse est tamen oratori quem quaerimus controversias explicare forensis dicendi genere apto ad docendum, ad delectandum, ad permovendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 5장 3:2)
memoriter enim multa ex orationibus Demostheni praeclare scripta pronuntians docebat illum in animis vel iudicum vel populi in omnem partem dicendo permovendis non fuisse ignarum, quibus ea rebus consequeretur, quae negaret ille sine philosophia quemquam nosse posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 88:2)
Tum Antonius 'saepe, ut dicis,' inquit 'animadverti, Crasse, et te et ceteros summos oratores, quamquam tibi par mea sententia nemo umquam fuit, in dicendi exordio permoveri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 122:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION