라틴어 문장 검색

- Patriarcha potestate et oblatione sepulcri Domini privatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 124:2)
Si autem mortiet contritioni destinati sumus, fiduciam et spem habeamus, quia, si corpus nostrum pro nomine Jesu et sanctis Jerusalem nunc in praesenti [0604D] saeculo occidi permiserimus, in futuro animas nostras in vitam aeternam una cum fratribus nostris, hesterno praelio pro Christo jugulatis et attritis, conservare poterimus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 137:13)
Videns autem imperator constantiam episcopi, omnibus modis redit cum eo in corcordiam, et ejus petitioni acquiescens, iterato concessit peregrinis vendendi et emendi licentiam, firmato utrinque foedere pacis conservandae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:12)
Hujus itaque tam grandis pecuniae massam Solymanus, ante hos annos princeps Nicaeae civitatis, intelligens pro redemptione Boemundi imperatorem polliceri, cauta et privata epistolarum legatione compellat comprimorem suum Donimanum ut eum tantae pecuniae participem faceret, eo quod amici et socii in bellis et plurimis praedis semper fuissent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 68:1)
Unde adversus Donimanum loquens, Soldanum, regem Corrozan et Baldach, quae est civitas et caput regni Turcorum, cum universis principibus gentilium commovit ut ei adversarentur, et ultra auxilio et gratia regis privaretur, quod Boemundum hominem belligerum et tam astutum in omnibus negotiis rei militaris, et qui semper Turcis regnoque [0645A] Turcorum et Graecorum malum et insidias moliretur, ignorante rege absolvisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 74:2)
Multis enim rationibus debemus ylariter helimosinas facere, quia "Ilaremdatorem diligit Deus," ut dixit Apostolus in epistola sua ad Corinthios,et quia predicta bona inde consequimur, et quia cum damus helimosinas noneas ammittimus, sed nobis eas conservamus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 49:14)
Bonum est ergo helimosina donum, quod cum donatur nobis conservatur, etin thesauris Dei nobis reconditur, unde dicit Dominus, "Thesaurizate vobisthesaurum in celo, ubi nec erugo neque tinea demolitur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 50:3)
Per mutua eciam servitia invicem data atque recepta, acquiritur amicitiaet conservatur et retinetur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 10:1)
Placeat autem tibi alteriusamicitiam et amici commodo conservare et non cum alterius incommodo sivesit amicus sive inimicus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 14:11)
Per multam eciam amicorum consuetudinem et dilectionemopes conservantur et retinentur, sicut nulle opes odiis multorum obsisterepossunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:22)
Nam secundum Regulam Amoris,"Nemo sine excessu suo debet amore privari."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 136:5)
Non ergo debes privare tuoamore aliquem propter deformitatem corporis, vel exiguitatem, vel imbecillitatemdum tamen alias bonus sit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 136:6)
De amore et dilectione proximi et acquirendis et retinendis et conservandisamicis ad plenum tibi scribere non valerem, sed ex tuo ingenio semper amicosfideles acquiras, eosque taliter studeas conservare, ut dulcedine et amicorumsuffragio merito valeas vegetari atque gaudere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 138:1)
De acquirendis et conservandis opibus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 6:1)
In acquirendis et conservandis opibus et retinendis vehementer studeas,tres comites pre oculis semper habendo, videlicet, Deum et conscientiamet bonam famam, vel ad minus duos, scilicet, Deum et conscientiam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION