라틴어 문장 검색

Scipio interim cognito Caesaris discessu cum universis copiis per iugum Caesarem subsequi coepit atque ab eius castris milia passuum VI longe trinis castris dispertitis copiis consedit.
(카이사르, 아프리카 전기 67:3)
copias enim habebat in Gallia bellare consuetas locis campestribus et contra Gallos homines apertos minimeque insidiosos, qui per virtutem, non per dolum dimicare consuerunt;
(카이사르, 아프리카 전기 73:3)
Scipio interim cognitis Caesaris consiliis ad necessitatem adductus dimicandi, ne per summum dedecus fidissimos suis rebus Thapsitanos et Vergilium amitteret, confestim Caesarem per superiora loca consecutus milia passuum VIII a Thapso binis castris consedit.
(카이사르, 아프리카 전기 79:3)
Scipio interim exclusus ab incepto itinere supra stagnum postero die et nocte confecta caelo albente non longe a castris praesidioque quod supra commemoravi md passibus ad mare versus consedit et castra munire coepit.
(카이사르, 아프리카 전기 80:5)
Consederat cum copiis rex loco natura munito, quod erat ipse excelsior planitie ex omnibus partibus subiecta;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 28:7)
V milia passuum proxima intercedere itineris campestris, inde excipere loca aspera et montuosa;
(카이사르, 내란기, 1권 66:9)
Expeditae cohortes novissimum agmen claudebant pluresque in locis campestribus subsistebant.
(카이사르, 내란기, 1권 79:2)
His cognitis rebus altera ex duabus legionibus, quae vernacula appellabatur, ex castris Varronis adstante et inspectante ipso signa sustulit seseque Hispalim recepit atque in foro et porticibus sine maleficio consedit.
(카이사르, 내란기, 2권 20:8)
sed rex omnibus copiis insequebatur et sex milium passuum intervallo a Saburra consederat.
(카이사르, 내란기, 2권 38:5)
Numidae enim quadam barbara consuetudine nullis ordinibus passim consederant.
(카이사르, 내란기, 2권 38:7)
unam ex Creta et Macedonia ex veteranis militibus, qui dimissi a superioribus imperatoribus in his provinciis consederant;
(카이사르, 내란기, 3권 4:4)
Hoc consedit loco atque eum communivit omnesque ibi copias continuit.
(카이사르, 내란기, 3권 51:17)
Confecto iusto itinere eius diei Caesar traductoque exercitu flumen Genusum veteribus suis in castris contra Asparagium consedit militesque omnes intra vallum continuit equitatumque per causam pabulandi emissum confestim decumana porta in castra se recipere iussit.
(카이사르, 내란기, 3권 76:1)
Simili ratione Pompeius confecto eius diei itinere in suis veteribus castris ad Asparagium consedit.
(카이사르, 내란기, 3권 76:2)
Caesar prima luce omnes eos, qui in monte consederant, ex superioribus locis in planitiem descendere atque arma proicere iussit.
(카이사르, 내란기, 3권 98:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION