라틴어 문장 검색

Quarto, quia incipiunt intelligere requiem suam, et futuram sui gloriam praevidere, eaque se consolatione mulcentes, in habitaculis suis cum magna tranquillitate requiescent stipatae praesidiis angelorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:6)
sive quod parvulos consolationis suae lactet uberibus, ut ablactati in deliciis, in plenitudinem perfectae aetatis adolescant.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:27)
Quae tunc perfectae sunt, si sollicitudinum saecularium, et corporalis illecebrae victor animus delinimenta voluptatis excludat, liber a saeculo, Deo deditus, nihil de tramite directae intentionis imminuens, nec affectus sui tempora nunc luxuriae dividens, nunc labori.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 3:7)
Tunc enim debet esse intentio ad precandum robustior, cum urgemur adversis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:19)
ut dum Noe sanctum majore intentione consideramus, reficiamur et nos, sicut omne genus in illo requievit ab operibus suis atque moestitia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:9)
Quid autem mirum si homini obrepit error, aut se relaxat intentio?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 2:16)
Ut igitur adversa praeveniamus mentium societate iunctissima, sequimini viam consilii mei salutarem (ut puto), cum integritas rerum intentioni nostrae voluntatique respondeat, et dum maioribus vacant praesidiis regiones Illyricae, impraepedito cursu tendentes, Daciarum interim fines extimos occupemus, exinde quid agi oporteat bonis successibus instruendi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 6:1)
Coeperunt autem idem praefati Saxones cum nimia intentione adversus eandem certare basilicam, quemadmodum eam per quodlibet ingenium igni cremare potuissent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 54:6)
At ego miser afficto ex tempore absurdo ioco in alium sermonem intentionem eius denuo derivo et iniecta dextra
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:16)
Nec levi cura sollicitus sed oppido suspensus animi mecum ipse cogitationes exercitius agitabam, quorsus nova haec et inaudita se caelestium porrigeret intentio, quid subsecivum quamvis iteratae iam traditioni remansisset:
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:2)
pia loqui iubet intentio.
(ARCHIPOETA, I12)
mea vobis patet intentio;
(ARCHIPOETA, I169)
Sed quasi nullam in his omnibus consolationem haberet, et nullam aliam intrinsecus et extrinsecus perturbationem pateretur, ita tamen cotidiana et nocturna anxius tristitia ad Dominum et ad omnes, qui sibi familiari dilectione adsciti forent, querelaretur et assiduo gemebat suspirio, eo quod Deus Omnipotens eum expertem divinae sapientiae et liberalium artium fecisset:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:9)
non desunt maerores sed neque consolationes.
(아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 2:6)
Quis enim non sentiat in tantis malis non parvam nobis consolationem divinitus missam, cum tu vir talis et Christi nominis amantissimus proconsularibus es sublimatus insignibus, ut ab sceleratis et sacrilegis ausibus inimicos ecclesiae bonae tuae voluntati potestas sociata cohiberet, domine exinde meritoque honorabilis insigniterque laudabilis fili?
(아우구스티누스, 편지들, 27. (A. D. 409 Epist. C) Domino Eximio Meritoque Honorabili Insigniterque Laudabili Filio Donato Augustinus In Domino salutem 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION