라틴어 문장 검색

familiam illustrauit Seruius Galba consularis, temporum suorum et eloquentissimus, quem tradunt Hispaniam ex praetura optinentem, triginta Lusitanorum milibus perfidia trucidatis, Viriat[h]ini belli causam extitisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 2:1)
nihil tutius fore quam circumdatos eos exercitu toto obrui telis, documentum non inultae perfidiae futuros.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 5:1)
Sed Bessus suspecta perfidia haud sane aequo animo in secundo se continens gradu regem terrebat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 5:1)
paenitentiam secessionis simulare decreverant et excusare apud regem consternationem suam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 10장 10:2)
Perfidiam hominum, a quibus pro summis beneficiis crudelissimum exitium Dareus pertulit, quamquam suapte natura horrendem et execrabilem, insigniore ad posteritatem infamia notavit canis cuiusdam mira fides, qui ab omnibus familiaribus destitute solus adfuit et eandem, quam vivo, adulationem morienti praestitit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 28:19)
Pertinacius deinde precantibus materiem consternationis subtrahendam ratus capite deciso truncum humare permisit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 32:2)
Spitamenes erat inter omnes amicos praecipuo honore cultus a Besso, sed nullis mentis perfidia mitigari potest:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 23:1)
Itaque exercitu aucto ad ea, quae defectione turbata erant, conponenda processit, interfectisque consternationis auctoribus quarto die ad flumen Oxum perventum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 10장 15:1)
Corpus suum et regnum permittere illi, quem sciret gloriae militantem nihil magis quam famam timere perfidiae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 12장 12:1)
"repens consternatio et tam procax atque effusa licentia denuntiat?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 19:4)
"Verum ego tam furiosae consternationis oblitus remedia insanabilibus conor adhibere."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 22:8)
Quorum consternationem Macedones veriti in regiam coeunt, quaeque ipsorum sententia esset, exponunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 17:1)
haec tum clarisona vellentes vellera voce talia divino fuderunt carmine fata, carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 12:5)
Utque breviter colligam, quas tulit calamitates illa civitas gloriosa in fide pro libertate Saguntum, ignominiose vos eas in perfidia pro servitute subire necesse est.
(단테 알리기에리, Epistolae 40:5)
secundo et melius quod ipsi demones ad manifestandam inter se perfidiam suam non indigent nisi ut sciat quilibet de quolibet quia est et quantus est;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION