라틴어 문장 검색

Constat quippe philosophos necdum divinos, id est sacre lectionis /f.4va/ exhortationibus intentos, continentie decore maxime polluisse.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT 1:7)
"Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir (Jac. III, 2).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:36)
Tunc vero propter ipsum tam nometipsos quam proximum diligimus, cum ideo nos amamus, quia hoc ei credimus placere, non quia nobis utile fore, licet id constet inutile nobis esse non posse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:29)
Ergo charitas perfecta erit, sicut ait Apostolus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:71)
Quippe quod injustum est necesse est esse non justum, sed non e converso, lapis quippe non justus, nec tamen injustus est. Sic et cum Deus Pater sit ingenitus, constat profecto eum esse non genitum, id est non esse Filium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:13)
Videtur autem nobis suprapositis trium personarum nominibus summi boni perfectio diligenter esse descripta, ut cum videlicet praedicatur Deus esse Pater et Filius et Spiritus sanctus, eum summum bonum atque in omnibus perfectum hac distinctione Trinitatis intelligamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 8:3)
Non est autem perfectus in omnibus, qui in aliquo impotens invenitur, nec perfecte beatus est qui in aliquo decipi potest, nec penitus benignus qui omnia optime fieri non velit ac disponi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:2)
Ubi vero haec tria conveniunt, ut tam videlicet potentia quam sapientia, quam bona voluntate sit perfectus, nil boni est quod ejus plenitudini desit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:3)
Tale est ergo Deum Patrem ac Filium et Spiritum sanctum nos profiteri, ac si ipsum, ut dictum est, summum bonum esse praedicemus, cui, inquam, bonorum omnium plenitudini nil desit, et cujus participatione bona esse caetera constet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:4)
Sic etiam juxta personarum proprietates, quaedam opera specialiter alicui personae attribuuntur, quamvis indivisa totius Trinitatis opera praedicentur, et quidquid ab una earum fit, a singulis fieri constet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:12)
Bene autem ad hodie addidit genui, quasi praesens praeteritum, ut videlicet ipsam generationem per hodie praesentem, semper, per genui, perfectam esse indicaret, nunquam scilicet aut cessare, aut incoeptam esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:35)
Quippe quae praeterita sunt, jam completa sunt et perfecta, ideoque praeteritum quasi pro perfectione posuit, ostendens scilicet Filium ex Patre semper generari et semper genitum esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:36)
Unum quippe omnium aliarum rerum principium Deum constat esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 25:5)
) Constat quippe philosophos maxime continenter vixisse, atque ad continentiam tam scriptis quam exemplis multas nobis exhortationes reliquisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 31:5)
I, 15), multitudinem metuentes, privatim tamen, et quasi sapientiam loquentes inter perfectos, ipso etiam nonnunquam populo audiente, sectam fidei contrariam profitebantur atque defendebant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION