라틴어 문장 검색

Tunc praespiciens se Tassilo ex omni parte esse circumdatum et videns, quod omnes Baioarii plus essent fideles domno rege Carolo quam ei et cognovissent iustitiam iamdicti domni regis et magis voluissent iustitiam consentire quam contrarii esse, undique constrictus Tassilo venit per semetipsum, tradens se manibus in manibus domni regis Caroli in vassaticum et reddens ducatum sibi commissum a domno Pippino rege, et recredidit se in omnibus peccasse et male egisse.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 97:11)
Constricti vero hi qui sequebantur Karolum - nam Odo rex eis quicquid in Francia habuerant tulerat - Burgundiam acriter depopulati sunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 52:1)
Itidemque venit ad eum Ruorich, fel Christianitatis, tamen ei repositis obsidibus plurimis in navi, et subditus effectus est regi ac iuramentis constrictus inconcussam ei servare fidem.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:11)
iam in media quaestione hic ibidem pro tribunali oculos trucis in te inuertisset, faciem tuam spumabundus conspuisset, manus contraxisset, caput succussisset, postremo in sinu tuo corruisset.
(아풀레이우스, 변명 42:18)
ceterum Thallus oculos torquet, tu ueritatem, Thallus manus contrahit, tu patronos, Thallus pauimentis inliditur, tu tribunalibus;
(아풀레이우스, 변명 50:6)
inquit (In feminam divinam, ne quam tibi lingua intemperante noxam contrahas
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:8)
"Cave ne nimia mellis dulcedine diutinam bilis amaritudinem contrahas."
(아풀레이우스, 변신, 2권 10:6)
"Quodcunque vel ignotorum miseratione vel amicorum benivolentia contraximus, id omne latrocinalis invasit manus, quorum audaciae repugnans etiam Arignotus unicus I frater meus sub istis oculis miser iugulatus est."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:20)
"quos cum probe constrictos inflatosque et iam pendentes cernerent, ne prorsus vacuis manibus redirem,capillos eorum humi iacentes, flavos ac per hoc illi Boeotio iuveni consimiles, plusculos aufero eosque dominae meae dissimulata veritate trado."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:24)
Tunc horreum quoddam satis validis claustris obsaeptum obseratumque, quod mediis aedibus constitutum gazis Milonis fuerat refertum, securibus validis aggressi diffindunt, quo passim recluso totas opes vehunt raptimque constrictis sarcinis singuli partiuntur.
(아풀레이우스, 변신, 3권 25:4)
"Confestim itaque constrictis sarcinis illis, quas nobis servaverant fideles mortui, Plataeae terminos concito gradu deserentes, istud apud nostros animos identidem reputabamus, merito nullam fidem in vita nostra repperiri, quod ad manes iam et mortuos odia perfidiae nostrae demigrarit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:88)
Tunc nullo negotio artissimis vinculis impeditis ac pro arbitrio suo constrictis illis, imposita dorso meo puella, dirigit gressum ad suam patriam.
(아풀레이우스, 변신, 7권 10:10)
totis ergo prolatis erutisque rebus et nobis auro argentoque et ceteris onustis, ipsos partim constrictos, uti fuerant, provolutosque in proximas rupinas praecipites dedere, alios vero suis sibi gladiis obtruncatos reliquere.
(아풀레이우스, 변신, 7권 11:7)
spinas acerrumas et punctu venenato viriosas in fascem tortili nodo constrictas caudae meae pensilem deligavit cruciatum, ut incessu meo commotae incitataeque funestis aculeis infeste me convulnerarent.
(아풀레이우스, 변신, 7권 16:4)
stuppae sarincae me satis onustum probeque funiculis constrictum producit in viam deque proxima villula spirantem carbunculum furatus, oneris in ipso meditullio reponit.
(아풀레이우스, 변신, 7권 17:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION