라틴어 문장 검색

Hoc significabat edictum quo nunc quoque consules, cum senatores in curiam vocant, servandae consuetudinis causa tralaticio utuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 8:1)
Ac mihi quidem, tametsi hautquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen inprimis arduum videtur res gestas scribere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 3:1)
De vocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani sermonis consuetudinem declinatis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 1:1)
Praetereundum non est quod ad ovationes attinet, super quo dissensisse veteres scriptores accipio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 29:1)
Herodotus in Historiis huius memoriae scriptor est eiusque verba sunt, quae prima dixisse filium Croesi refert:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IX 5:1)
Sed, opinor, assidua veterum scriptorum tractatione inoleverat linguae illius vox quam in libris saepe offenderat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 4:1)
Verba subscripsi ̓Απίωνοσ, eruditi viri, ex Aegyptiacorum libro quinto, quibus delphini amantis et pueri non abhorrentis consuetudines, lusus, gestationes, aurigationes refert eaque omnia sese ipsum multosque alios vidisse dicit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VIII 5:1)
Sed Sabinus Masurius in primo Memorialium, secutus quosdam historiae scriptores, Accam Larentiam Romuli nutricem fuisse dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 9:1)
His ego versibus credo adductum Valerium Antiatem adversus ceteros omnis scriptores de Scipionis moribus sensisse et eam puellam captivam non redditam patri scripsisse, contra quam nos supra diximus, sed retentam a Scipione atque in deliciis amoribusque ab eo .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VIII 7:1)
Noster autem, qua est rerum omnium verecunda mediocritate, ne si Aelii quidem, Cincii et Santrae dicendum ita censuissent, obsecuturum se fuisse ait contra perpetuam Latinae linguae consuetudinem, neque se tam insignite locuturum, ut absona inauditaque diceret;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XV 6:1)
QUOD Herodotus, scriptor historiae memoratissimus, parum vere dixerit unam solamque pinum arborum omnium caesam numquam denuo ex isdem radicibus pullulare;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , IV1)
a pinnis hostis defendebant facillime, animadvertendum est usum esse eum verbo defendebant, non ex vulgari consuetudine, sed admodum proprie et Latine.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, I 9:2)
Erant autem isti omnes libri Graeci miraculorum fabularumque pleni, res inauditae, incredulae, scriptores veteres non parvae auctoritatis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 4:1)
atque in legendo carpsi exinde quaedam et notavi mirabilia et scriptoribus fere nostris intemptata eaque his commentariis aspersi, ut qui eos lectitarit ne rudis omnino et ἀνήκοοσ inter istiusmodi rerum auditiones reperiatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 6:2)
Iam vero hoc egreditur omnem modum admirationis, quod idem illi scriptores gentem esse aiunt aput extrema Indiae, corporibus hirtis et avium ritu , nullo cibatu vescentem, sed spiritu florum naribus hausto victitantem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION