라틴어 문장 검색

nobiles feminae nobiliores habiturae procos vilissimae condicionis hominibus et servulis copulantur ac sub nomine religionis et umbra continentiae interdum deserunt viros.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:18)
Oportet enim versari in convivio sermones ut castitate integris ita adpetibiles venustate:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 4:1)
Congrediendum igitur et tamquam in acie quadam cum voluptariis rebus cumque ista vini licentia comminus decernendum, ut adversus eas non fuga nec absentia simus tuti, sed vigore animi et constanti praesentia moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur, et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae vel torpentis verecundiae fuerit, diluamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 9:1)
In quo castitatis honorem incorruptae uxoris amplexus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 6:5)
Itaque tanto hoc seculum ad omnem continentiam promptius, ut pleraque harum rerum quae Syllana lege ut vulgo nota conprehenduntur nemo nostrum vel fando compererit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 12:3)
Sed nec in catalogo auxiliorum Turni, si velis situm locorum mente percurrere, invenies illum continentiam regionum secutum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 5:1)
Tantum valuit pulchritudo narrandi, ut omnes Phoenissae castitatis conscii, nec ignari manum sibi iniecisse reginam, ne pateretur damnum pudoris, conniveant tamen fabulae, et intra conscientiam veri fidem frementes malint pro vero celebrari quod pectoribus humanis dulcedo fingentis infudit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 6:1)
L. Quintus praetor de provincia nuper reverterat observata, quod mireris Domitiani temporibus, praeturae maxima castitate.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 15:1)
Et est quidem superba et contumax et velut sui ostentatrix continentia:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 3:4)
Bellum, inquit, duobus mihi amicissimis cogor indicere, Disario et continentiae:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 5:2)
regales inter mensas epulas intemperantes, in quibus castitas rara est et facilis amoris occasio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6861)
quam cum Minos rex amaret et insequeretur per loca avia, illa se amore castitatis praecipitem dedit, et excepta piscatorum retibus invita reducta est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1717)
qui cum castitatem suam incorruptam tenere cuperet, relicta Creta ad Orontem fluvium et montem Casium dicitur pervenisse, atque ibi in cypressum arborem commutatus, quae arbor ideo mortuis consecratur, quod caesa semel nescit renasci.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6808)
videtur et post amissam castitatem etiam iustus interitus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 117)
solvitque pudorem propter vincula castitatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 552)

SEARCH

MENU NAVIGATION