라틴어 문장 검색

ad hoc vetusta regum Macedoniae fama peragratusque orbis terrarum victoriis eius gentis referebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 132:1)
neutra res, quia suae gratiae reservari exulum causam Achaei, Elei per se ipsi quam per Romanos maluerunt Achaico contribui concilio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 402:3)
epirotis Ambraciam placebat aggredi, quae tum contribuerat se Aetolis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 37:2)
Postumius consul renuntiaverat peragrantem se propter quaestiones utrumque litus Italiae desertas colonias Sipontum supero, Buxentum infero mari invenisse, triumviri ad colonos eo scribendos ex senatus consulto ab T. Maenio praetore urbano creati sunt L. Scribonius Libo M. Tuccius Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 243:2)
xynias quidem, haud dubie Aetolicum oppidum, sibi contribuisse eos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 289:1)
Thessaliam deinde peragravit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 275:2)
nuper in Achaicum contributi concilium, velut praemium belli se victoribus Achaeis tradi quererentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 393:1)
quibus purgantibus sese culpamque in duorum amentiam conferentibus, qui se ultro ad poenam ipsi obtulissent, cum veniam dedisset praetor, profectus extemplo ad alias civitates omnibus imperata facientibus quieto exercitu pacatum agrum, qui paulo ante ingenti tumultu arserat, peragravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 38:1)
qui non contentus iis quas adduxerat copiis auxilia ab sociis conrogando ad octo milia hominum ex vario genere armavit peragrataque omni ea regione ad Lychnidum dassaretiorum consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 105:1)
arabas hinc Indiamque, qua terrarum ultimos finis rubrum mare amplectitur, peragravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 90:1)
ita peragrata Graecia, ut nihil eorum, quae quisque Persei bello privatim aut publice sensisset, inquireret, ne cuius metu sollicitaret animos sociorum, Demetriadem cum reverteretur, in itinere sordidata turba Aetolorum occurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 335:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION