라틴어 문장 검색

ut tot tantisque dotibus villulae nostrae maxima commendatio ex tuo contubernio accedat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 29:4)
Adhuc illum pueritiae ratio intra contubernium tuum tenuit, praeceptores domi habuit, ubi est erroribus modica vel etiam nulla materia.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 3:1)
Nec aliud decet tuis manibus educatam, tuis praeceptis institutam, quae nihil in contubernio tuo viderit, nisi sanctum honestumque, quae denique amare me ex tua praedicatione consueverit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 6:1)
Cupio te quoque sub idem tempus Campania tua remittat, ne quis cum in urbem rediero, contubernio nostro dies pereat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 9:2)
Prisci nostri contubernium iucundum tibi futurum sciebam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 15 3:1)
Vixit in contubernio aviae delicatae severissime, et tamen obsequentissime.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 3:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Suetonium Tranquillum, probissimum honestissimum eruditissimum virum, et mores eius secutus et studia iam pridem, domine, in contubernium assumpsi, tantoque magis diligere coepi quanto nunc propius inspexi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 941)
"quos tangimus arcus, este meae testes virginitatis"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권94)
"procedunt pariter matres nataeque nurusque quaeque colunt sanctos virginitate focos, sedula fune viri contento brachia lassant:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권195)
"hoc pretium positae virginitatis habe."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권89)
iure igitur virgo est, quae semina nulla remittit nec capit et comites virginitatis amat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권184)
illa, velut crimen taedas exosa iugales, pulchra verecundo suffunditur ora rubore, inque patris blandis haerens cervice lacertis "da mihi perpetua, genitor carissime," dixit "virginitate frui:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 50:10)
Ortygiam studiis ipsaque colebat virginitate deam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 68:4)
aliis violentior aequo visa dea est, alii laudant dignamque severa virginitate vocant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 29:2)
Mox ubi mens rediit, passos laniata capillos, lugenti similis, caesis plangore lacertis, intendens palmas "o diris barbare factis, o crudelis" ait nec te mandata parentis cum lacrimis movere piis nec cura sororis nec mea virginitas nec coniugialia iura!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION