라틴어 문장 검색

In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, quae me cumque vocant terrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:17)
Protinus aërias Phaeacum abscondimus arces, litoraque Epiri legimus portuque subimus Chaonio, et celsam Buthroti accedimus urbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 13:10)
quales cum vertice celso aeriae quercus, aut coniferae cyparissi constiterunt, silva alta Iovis, lucusve Dianae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 28:3)
taedet caeli convexa tueri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 19:2)
qui tamen aerias telum contendit in auras, ostentans artemque pater arcumque sonantem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 20:2)
At pius Aeneas ingenti mole sepulcrum imponit, suaque arma viro, remumque tubamque, monte sub aërio, qui nunc "Misenus" ab illo dicitur, aeternumque tenet per saecula nomen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 9:10)
Spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu, scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris, quam super haud ullae poterant impune volantes tendere iter pennis - talis sese halitus atris faucibus effundens supera ad convexa ferebat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:2)
Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos, Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno, scilicet immemores supera ut convexa revisant, rursus et incipiant in corpora velle reverti."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 28:12)
Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur, promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum imbuit et primae commisit funera pugnae, deserit Hesperiam et caeli convexa per auras Iunonem victrix adfatur voce superba:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 23:1)
Nec quisquam aeratas acies ex agmine tanto misceri putet, aeriam sed gorgite ab alto urgueri volucrum raucarum ad litora nubem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 31:5)
rapit arma manu nodisque gravatum robur et aerii cursu petit ardua montis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:2)
quales aëriae liquentia flumina circum, sive Padi ripis Athesim seu propter amoenum, consurgunt geminae quercus intonsaque caelo attollunt capita et sublimi vertice nutant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 24:3)
sed manus e castris propere coit omnis in unum, nec contra vires audet Saturnia Iuno sufficere, aëriam caelo nam Iuppiter Irim demisit germanae haud mollia iussa ferentem, ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 28:12)
Tum breviter super adspectans convexa precatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:20)
Furta paro belli convexo in tramite silvae?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 18:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION