라틴어 문장 검색

urgerent praeterea philosophorum greges iam ab illo fonte et capite Socrate nihil te de bonis rebus in vita, nihil de malis, nihil de animi permotionibus, nihil de hominum moribus, nihil de ratione vitae didicisse, nihil omnino quaesisse, nihil scire convincerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 42:2)
Hac confirmatione usus amplificet rem lege laudanda audaciamque confutet eius qui, cum palam contra fecerit idque fateatur, adsit tamen factumque defendat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 3:2)
etenim ipse Cotta sic disputat, ut Stoicorum magis argumenta confutet quam hominum deleat religionem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 13:4)
quos prudentes possumus dicere, id est providentes, divinos nullo modo possumus, non plus quam Milesium Thalem, qui, ut obiurgatores suos convinceret ostenderetque etiam philosophum, si ei commodum esset, pecuniam facere posse, omnem oleam, ante quam florere coepisset, in agro Milesio coe+misse dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 160:5)
In disputationis conclusione religionem tuendam, sed confutandam superstitionem esse graviter admonet (cap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), ARGUMENTUM.23)
etenim ipse Cotta sic disputat ut Stoicorum magis argumenta confutet quam hominum deleat religionem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 13:4)
non plus quam Milesium Thalem, qui, ut obiurgatores suos convinceret ostenderetque etiam philosophum, si ei commodum esset, pecuniam facere posse, omnem oleam ante quam florere coepisset, in agro Milesio, coemisse dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 160:6)
Maxime autem convincuntur cum haec duo pro congruentibus sumunt tam vehementer repugnantia, primum esse quaedam falsa visa (quod cum volunt, declarant quaedam esse vera), deinde ibidem, inter falsa visa et vera nihil interesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 60:7)
ita priore posterius, posteriore superius convincitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 60:9)
qua re hoc quo minus est credibile, nisi ostenditur, eo magis est, si convincitur, vindicandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 4:1)
tametsi hoc quidem minime latet quod ita promptum et propositum est ut non ex illis maleficiis quae in illo constat esse hoc intellegatur verum ex hoc etiam, si quo de illorum forte dubitabitur, convincatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 3:3)
volo inauditum facinus ipsius qui id commisit voce convinci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 25장 2:11)
ille videat, quo modo imperator esse possit, cum eum ne liberum quidem esse ratio et veritas ipsa convincat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 3장 1:14)
aut quid negotii est haec poëtarum et pictorum portenta convincere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 10:15)
is tibi mortemne videtur aut dolorem timere, qui eum diem, quo moritur, beatum appellat maxumisque doloribus adfectus eos ipsos inventorum suorum memoria et recordatione confutat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 88:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION