라틴어 문장 검색

Numquid deficit lux diei, cum totum mundum illuminat claritate?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:9)
Die quoque et nocte quod ait, per diem intelligis illuminantem virtutem, per noctem recognoscis tenebrosam insipientiam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 5:1)
Itaque et in timore tamquam in frigore potest esse illuminans virtus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 5:2)
Domitis igitur non solum terrenis omnibus passionibus, sed etiam sensibus corporalibus, bestias quoque sibi quodam terrore subjicit et timore, in quibus species videtur inesse malitiae atque feritatis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:4)
Quisquis igitur diligens virtutum est, cibos ablegat et rejicit corporales, nisi quantum scit satis esse naturae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:9)
Sensus autem hoc altior habet, quod jam providentia futura sit Domini, ne tantum sit diluvium corporalium passionum, ut anima omnis intereat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:1)
Corporalia igitur nudum corpus tegunt, ut parietes et tecta:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 7:1)
"Et divina, potens caelum deponere, terram suspendere, fontes durare, montes diluere, manes sublimare, deos infimare, sidera extinguere, Tartarum ipsum illuminare."
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:14)
"sed aliquanto propheta commotior Quin refers ait Populo singula, tuaeque mortis illuminas arcana?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:71)
cuncti gladiis et facibus instructi noctem illuminant;
(아풀레이우스, 변신, 3권 25:2)
"et addidit cetera omnemque scaenam sceleris illuminavit."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:60)
"Sic pudicae mulieri tui placuerunt oculi, sic faces nuptiales tuos illuminarunt thalamos."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:89)
Sol ipsum quidem delapsus Oceanum subterrenas orbis plagas illuminabat, et ecce nequissimae anus adhaerens lateri temerarius adulter adventat, puer admodum et adhuc lubrico genarum splendore conspicuus, adhuc adulteros ipse delectans:
(아풀레이우스, 변신, 9권 19:11)
quorum primus lucernam claro praemicantem porrigebat lumine, non adeo nostris illis consimilem quae vespertinas illuminant epulas, sed aureum cymbium medio sui patore flammulam suscitans largiorem:
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:3)
"In tutelam iam receptus es Fortunae, sed videntis, quae suae lucis splendore ceteros etiam deos illuminat."
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION