라틴어 문장 검색

Corporis igitur alterutrius in hoc spatio mobili de loco dato, secundum datam rectam, data cum velocitate exeuntis, & vi centripeta ad centrum illud tendente correpti, determinandus est motus per Problema nonum & vicesimum sextum:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 29:3)
Dat cauda sonitum, liberae ponto iubae consentiunt luminibus, fulmineum iubar incendit aequor sibilisque undae fremunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:19)
Atque ita correptum lacerat iniusta nece.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et agnus.13)
Defectus annis et desertus viribus Leo cum iaceret spiritum extremum trahens, Aper fulmineis venit ad eum dentibus Et vindicavit ictu veterem iniuriam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Leo senex, aper, taurus, et asinus.2)
Repeto me correptum ab eo, cur ambularem:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 16:1)
sed neque fulvus aper media tam saevus in ira est, fulmineo rabidos cum rotat ore canes,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 36:5)
nec tamen Aetnaeus vasto Polyphemus in antro accipiet voces Antiphatesve tuas, sed placidus facilisque parens veniaeque paratus, et qui fulmineo saepe sine igne tonat, qui cum triste aliquid statuit, fit tristis et ipse, cuique fere poenam sumere poena sua est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 252)
sicut aper longe silvis Laurentibus actus fulmineo celeres dissipat ore canes, mox tamen ipse perit, sic non moriuntur inulti volneraque alterna dantque feruntque manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권148)
"armifer armiferae correptus amore Minervae uror et hoc longo tempore volnus alo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권455)
Servius est, hoc constat enim, sed causa latendi discrepat et dubium me quoque mentis habet, dum dea furtivos timide profitetur amores, caelestemque homini concubuisse pudet (arsit enim magno correpta cupidine regis caecaque in hoc uno non fuit illa viro), nocte domum parva solita est intrare fenestra;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권377)
esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus, quo mare, quo tellus correptaque regia caeli ardeat et mundi moles obsessa laboret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 32:3)
Dumque bibit, visae correptus imagine formae spem sine corpore amat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 45:5)
Quam simul ad duras religatam bracchia cautes vidit Abantiades (nisi quod levis aura capillos moverat et tepido manabant lumina fletu, marmoreum ratus esset opus), trahit inscius ignes et stupet et visae correptus imagine formae paene suas quatere est oblitus in aere pennas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 68:1)
Aut dedit aut visus gemitus est ipse dedisse stipes, ut invitis correptus ab ignibus arsit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:33)
Byblis Apollinei correpta cupidine fratris:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 42:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION