라틴어 문장 검색

Postea surculos quos inserere voles falce acuta ex ima parte deradito tantum, quantum cuneus demissus spatii dabit, atque ita, ne medullam neve alterius partis corticem laedas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 4:3)
Ubi surculos paratos habueris,cuneum vellito, statimque surculos dimittito in ea foramina,quae cuneo adacto inter corticem et materiam feceris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 5:1)
Pro arboris magnitudine et corticis bonitate haec facito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 5:4)
Nam et lactis plurimum mittit, et, corticem robustum habet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 9:1)
Item alterius arboris, quam emplastraturus es, nitidissimum ramum digito, et eiusdem spatii corticem circumcidito, et materiam delibrato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 10:1)
Sed cum antiqui negaverint posse omne genus surculorum in omnem arborem inseri, et ex illa quasi finitione, qua nos ante paulo usi sumus, veluti quandam legem sanxerint, eos tantum surculos posse coalescere, qui sint cortice ac libro et fructu consimiles iis arboribus, quibus inseruntur, existimavimus errorem huius opinionis discutiendum, tradendam-que posteris, rationem, qua possit omne genus surculi omni generi arboris inseri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 12:3)
Si dolor permanet, ungulas circumsecare, et uncta manu per anum inserta fimum extrahere, rursusque agere currentem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 6장 4:1)
Quarto demum axungia pari pondere cum pice liquida, et cortice pineo levigata imponitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 16장 2:1)
Praesens medicina est, ita ut supra scriptum est, insereremanum, et fimum eximere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 9:5)
Quod ubi factum est, oblitum vas in stercilino defoditur, ac toto anno fimi vapore concoctum mox promitur,tepefactumque medicamentum illinitur scabrae parti, quae tamen prius aspera testa defricta vel pumice redulceratur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 8:3)
quamvis possit et agrestis 11 card ui 12 flore conduci, et seminibus cneci, nec minus ficulneo lacte, quod emittit arbor, si eius virentem saucies corticem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 1:7)
Sive illa ferax est suberis, haud dubitanter utilissimas alvos 5 faciemus ex corticibus, quia nec hieme frigent,6 nec candent aestate;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 1:2)
sive ferulis exuberat, iis quoque, quod sunt naturae corticis similes, aeque commode vasa texuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 1:3)
Reliqua sunt alvorum genera duo, ut vel ex fimo fingantur,vel lateribus extruantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 2:2)
araneis, qui favos corrumpunt, detractis fumus immittatur factus incenso bubulo fimo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION