라틴어 문장 검색

In Pane eucharistico “creatio protenditur ad deificationem, ad sanctas nuptias, ad unitatem obtinendam cum ipso Creatore”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 299:14)
239. Apud christianos fides in unum Deum, qui est communio Trinitaria, ad cogitandum ducit omnes res in se vestigium proprie Trinitarium continere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 303:1)
Nam persona humana eo magis crescit, maturat et sanctificatur quo plus necessitudinis conflat, cum exit de seipsa ut vivat in communione cum Deo, cum ceteris cunctisque creaturis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 304:4)
Itaque in propriam exsistentiam assumit illum assiduum motum Trinitarium quem Deus in ea impressit inde ab eius creatione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 304:5)
In eius corpore glorificato, una cum Christo resuscitato, pars creationis consecuta est totam plenitudinem suae pulchritudinis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 306:6)
alteram communicandam cum omnibus nobis credentibus in Deum creatorem omnipotentem, et alteram ut nos, christiani, queamus in creationem gerere officia quae Iesu Evangelium nobis proponit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 313:2)
Spiritus Sancte, qui tua luce dirigis hunc mundum ad Patris amorem ac comitaris gemitum creationis, tu quoque vivis in cordibus nostris ut nos ad bonum compellas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 319:1)
Eodem autem tempore, quoniam Christus resurrexit ac ultra mortem nos attrahit, fides lux est quae ex futuro venit, quae nobis magnos prospectus recludit atque ultra nostrum « ego » segregatum nos ad communionis amplitudinem perducit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:8)
Fides, spes et caritas in mirabili quadam complicatione vim dynamicam constituunt christianae exsistentiae ad plenam cum Deo communionem obtinendam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 11:2)
Hoc modo fides nectitur cum Dei Paternitate, ex qua creatio oritur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 18:8)
Fides forma quadam fruitur quae necessario est ecclesialis, intra Christi corpus, veluti concretam credentium communionem se confitetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:10)
Per experientiam prophetarum, in dolore exsilii et in spe definitivi in civitatem sanctam reditus, Israel percepit hanc Dei veritatem ultra propriam historiam extendi, ad integram mundi historiam amplectendam, inde a creatione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 47:6)
Theologia igitur non est tantummodo verbum de Deo, sed potissimum acceptio et inquisitio altioris intellectus illius verbi quo Deus nos alloquitur, verbum quod Deus de se ipso profert, quia est dialogus aeternus communionis, et in hunc dialogum hominem admittit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:9)
Theologia insuper, cum ex fide vivat, non consideret Magisterium Summi Pontificis et Episcoporum in communione cum Illo uti aliquid externum, uti coartationem suae libertatis, sed, e contrario, uti unum ex suis elementis internis, constitutivis, quatenus Magisterium confirmat accessum ad fontem primigenium, itaque certitudinem praebet de Verbo Christi integre hauriendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 68:4)
Ipsa, suapte natura, ad «nos» aperitur, semper datur intra communionem Ecclesiae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 74:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION