라틴어 문장 검색

Cogitandi facultas, ratiocinatio, vis creatrix, interpretatio, artis opus et ceterae primigeniae facultates quandam demonstrant singularitatem, quae physicam biologicamque provinciam praetergreditur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 103:3)
principaliter cum domino fratre sole, qui est dies, et illuminas nos per ipsum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 112:1)
Laudatus sis, mi Domine, propter fratrem ignem, per quem noctem illuminas, et ipse est pulcher et iucundus et robustus et fortis”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 117:1)
Evangelii Ioannis prologus (1,1-18) creatricem Christi operositatem ostendit, quippe qui sit divinum Verbum (Logos).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 132:3)
Iustum est gaudere his progressibus et in animo excitari propter amplas facultates quas nobis important hae constantes novitates, quia “scientia et technologia sunt fructus mirabilis humanae operae creatricis a Deo datae”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 138:4)
Extenuantur sic facultas decernendi, verior libertas et optivae hominum creatricis operae locus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 145:6)
Vel etiam cum intentio creatrix pulchritudinis eiusque contemplatio re superare valent potestatem hominem in obiectum redigentem in quandam salutis speciem quae efficitur in pulchritudine et in persona illud contemplante.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 149:5)
131. Recolere hic volumus aequam sententiam sancti Ioannis Pauli II qui in lucem evocavit beneficia progressionum scientiae et technologiae, quae “manifestant quam sit nobilis vocatio hominis ad responsaliter participandam actionem creatricem Dei”, sed eodem tempore idem memoravit “omnem actionem intra oecosystemata neglegere non posse consecutionum considerationes in aliis provinciis”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 172:1)
Creatricis hominum actionis fecunditas reprimi non potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 172:4)
Illumina dominos potestatis et pecuniae ut a peccato sibi caveant indifferentiae, diligant bonum commune, promoveant infirmos et curent hunc mundum quem incolimus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 320:5)
Etenim sol omnes res non illuminat, eius radius usque ad umbram mortis pervenire non valet, ubi hominis oculus se a luce excludit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 2:9)
luce videt quadam, quae totum vitae cursum illuminat, quandoquidem ad nos a Christo resuscitato pervenit, matutina stella quae non occidit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 2:17)
Spatium patebat fidei ubi illuminare non valebat ratio, ubi homo nimirum certitudines iam habere non poterat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 5:3)
Si homo magnam lucem, magnam veritatem vestigandam reliquit, ut in parvis luminibus quiesceret, quae brevia momenta illuminarent, quaeque viam munire non valerent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 5:7)
Nam fidei lumen singularem habet naturam, cum facultatem habeat totam hominis exsistentiam illuminandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION