라틴어 문장 검색

NONNULLI grammatici aetatis superioris, in quibus est Cornutus Annaeus, haut sane indocti neque ignobiles, qui commentaria in Vergilium composuerunt, reprehendunt quasi incuriose et abiecte verbum positum in his versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 2:1)
Neque, cum legimus eas, nimium sane displicent, quin lepide quoque et venuste scriptae videntur, prorsus ut melius posse fieri nihil censeas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 3:1)
Hunc equum Gavius Bassus vidisse se Argis refert haut credibili pulcritudine vigoreque et colore exuberantissimo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IX 9:1)
cumque nimis odiose blatiret, intercessit placide Favorinus et Amabo, inquit, magister, quicquid est nomen tibi, abunde multa docuisti quae quidem ignorabamus et scire haud sane postulabamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 5:2)
Nam cum redhiberi Labeo, quasi minus sanam, putasset, negasse aiunt Trebatium ex edicto agi posse, si ea mulier a principio genitali sterilitate esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 11:1)
At si valitudo eius offendisset exque ea vitium factum esset ut concipere fetus non posset, tum sanam non videri et esse in causa redhibitionis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 11:2)
Nam et magna, inquit, pars dente aliquo carent, neque eo inagis plerique homines morbosi sunt, et admodum est dicere non sanos nasci homines, quoniam cum infantibus non simul dentes gignuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 13:3)
Qui natura longe minus videt tam sanus est quam qui tardius currit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 16:3)
Haec Tiro in Catonem non nimis frigide neque sane inaniter;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 44:1)
Sint sane superbi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 51:2)
Obscuram, inquit, sane rem quaeris multaque prorsus vigilia indagandam!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 3:2)
tum, quicquid ita delictum est non sane dignum esse imponendi poenae studium visum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 5:4)
litteras tamen super hac re fecit inter exercitia quaedam ludicra et quiesco non esse his simile quae supra posui, nec a quiete dictum, sed ab eo , Graecaeque vocis et modum et originem verbum istud habere demonstravit, rationibusque haut sane frigidis docuit quiesco e littera longa dici non convenire.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XV 7:1)
Quod si ita esset, frigidi sane versus forent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 5:1)
Postea tamen ob pleraque alia delicta idem factitatum esse credo per consuetudinem, quasi minus sani viderentur omnes qui delinquerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VIII 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION