라틴어 문장 검색

nec fuerit causa mortis solum adolescentium factum sed credulitas senis, dolore ferundo infirmitas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 162:1)
nam eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas et abunde salis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 95:2)
cuius acerbitas in Catullo, Bibaculo, Horatio, quanquam illi epodos interveniat, reperietur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 97:2)
nam et ingenii est in eo et acerbitas mira, et urbanitas et fervor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 118:1)
Hic vim Caesaris, indolem Caelii, subtilitatem Calidii, diligentiam Pollionis, dignitatem Messalae, sanctitatem Calvi, gravitatem Bruti, acumen Sulpicii, acerbitatem Cassii reperiemus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 177:2)
erit qui gradus tuos temperet et buccas edentis observet et in tantum procedat, in quantum audaciam eius patientia et credulitate produxeris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 7:4)
Iube conticiscere gemitus et exclamationes et vocum inter lacerationem elisarum acerbitatem !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 14:7)
eorum, qui fuerunt, retractatio non sine acerbitate quadam iuvat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 6:2)
Quae ad te saepius revertetur, si erit sine acerbitate ventura;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 23:2)
Quod istic credulitatis tuae damnum est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 20:4)
" Sua quemque credulitas decipit et in eis, quae diligit, voluntaria mortalitatis oblivio.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 64:2)
Quem- admodum omnia vitia penitus insidunt, nisi, dum surgunt, oppressa sunt, ita haec quoque tristia et misera et in se saevientia ipsa novissime acerbitate pascuntur et fit infelicis animi prava voluptas dolor.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 8:3)
Excussa iam antiqua credulitate et saeculo ad summam perducto sollertiam cum ambitu congressus, multiformi malo, et cum potentiae immensa cupiditate, quam totus orbis in tres divisus satiare non poterat, adversus vitia civitatis degenerantis et pessum sua mole sidentis stetit solus et cadentem rem publicam, quantum modo una retrahi manu poterat, tenuit, donec abstractus comitem se diu sustentatae ruinae dedit simulque exstincta sunt quae nefas erat dividi;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 7:2)
Plurimum mali credulitas facit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 129:1)
Nihil nisi quod in oculos incurret manifestumque erit credamus, et quotiens suspicio nostra vana apparuerit, obiurgemus credulitatem;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 130:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION