-
omnium quis tam caecus in contemplandis rebus umquam fuit, ut non videret species istas hominum conlatas in deos aut consilio quodam sapientium, quo facilius animos imperitorum ad deorum cultum a vitae pravitate converterent, aut superstitione, ut essent simulacra quae venerantes deos ipsos se adire crederent.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 77:3)
-
Nam superstitione, quod gloriari soletis, facile est liberare, cum sustuleris omnem vim deorum.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 117:2)
-
horum enim sententiae omnium non modo superstitionem tollunt, in qua inest timor inanis deorum, sed etiam religionem, quae deorum cultu pio continetur.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 117:5)
-
Alia quoque ex ratione et quidem physica magna fluxit multitudo deorum, qui induti specie humana fabulas poetis suppeditaverunt, hominum autem vitam superstitione omni referserunt.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 63:1)
-
Quae res genuit falsas opiniones erroresque turbulentos et superstitiones paene aniles.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 70:2)
-
non enim philosophi solum verum etiam maiores nostri superstitionem a religione separaverunt.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 71:4)
-
nec illa infinita ratio superstitionis probabitur;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 52:7)
-
Nam et prudentiam malitia et temperantiam immanitas in voluptatibus aspernandis et magnitudinem animi superbia in nimis ex- tollendis et despicientia in contemnendis honoribus et liberalitatem effusio et fortitudinem audacia imitatur et patientiam duritia immanis et iustitiam acerbitas et religionem superstitio et lenitatem mollitia animi et verecundiam timiditas et illam disputandi prudentiam concertatio captatioque verborum et hanc oratoriam vim inanis quaedam profluentia loquendi.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장 3:2)
-
est enim periculum, ne aut neglectis iis impia fraude aut susceptis anili superstitione obligemur.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 11:3)
-
In disputationis conclusione religionem tuendam, sed confutandam superstitionem esse graviter admonet (cap.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), ARGUMENTUM.23)
-
Anile sane et plenum superstitionis fati nomen ipsum;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 26:6)
-
quod aliis avibus utuntur, aliis signis, aliter observant, alia respondent, non necesse est fateri partim horum errore susceptum esse, partim superstitione, multa fallendo?
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 122:3)
-
Atque his superstitionibus non dubitasti etiam omina adiungere.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 123:1)
-
Quando enim ista observans quieto et libero animo esse poteris, ut ad rem gerendam non superstitionem habeas, sed rationem ducem?
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 123:7)
-
Tota res est inventa fallaciis aut ad quaestum aut ad superstitionem aut ad errorem.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 126:5)