라틴어 문장 검색

Multaque tum tellus etiam portenta creare conatast mira facie membrisque coorta, androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum, orba pedum partim, manuum viduata vicissim, muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta, vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu, nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 30:7)
Quod super est, ae[s at]que aurum ferrumque repertumst et simul argenti pondus plumbique potestas, ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat montibus in magnis, seu caelo fulmine misso, sive quod inter se bellum silvestre gerentes hostibus intulerant ignem formidinis ergo, sive quod inducti terrae bonitate volebant pandere agros pinguis et pascua reddere rura, sive feras interficere et ditescere praeda;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:1)
nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus terribili sonitu flamma crepitante crematur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:14)
quae imago, praeter quod lugentis est, ut diximus, deae, terrae quoque hiemalis est, quo tempore obnupta nubibus sole viduata stupet, fontesque veluti terrae oculi uberius manant, agrique interim suo cultu vidui maestam faciem sui monstrant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 5:2)
Quemadmodum igitur quod sacrum ad deos ipsos mitti non poterat a se tamen dimittere non dubitabant, sic animas, quas sacras in caelum mitti posse arbitrati sunt, viduatas corpore quam primum ire illo voluerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 7:1)
num incensa cremavit Troia viros?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 4:6)
num incensa cremavit Troia viros?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 60:2)
Nec, cum capta, capi nec, cum combusta, cremari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 60:5)
Nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus Terribili sonitu flamma crepitante crematur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 5:3)
Sic fatus, parvos iuvenis procul adspicit ignes, Corpus, vile suis, nullo custode cremantes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:15)
Cumque daret sanctam tumulis, quibus invidet, urnam, Visa sibi est rapto bis viduata viro.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXX4)
Lydia tam laxa est, equitis quam culus aheni, Quam celer arguto qui sonat aere trochus, Quam rota transmisso totiens inpacta petauro, Quam vetus a crassa calceus udus aqua, Quam quae rara vagos expectant retia turdos, Quam Pompeiano vela negata noto, Quam quae de pthisico lapsa est armilla cinaedo, Culcita Leuconico quam viduata suo, Quam veteres bracae Brittonis pauperis, et quam Turpe Ravennatis guttur onocrotali.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXI1)
nam in aris non adolentur aliqua, sed cremantur et consumuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7045)
crematum iam 'reliquias':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5396)
turicremis id est cremantibus tura:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4531)

SEARCH

MENU NAVIGATION