라틴어 문장 검색

Nam cetera eius tela, quibus genus humanum debellatur, grandinis more dissultant, quae incussa tectis sine ullo habitatoris incommodo crepitat ac solvitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 9:2)
tibi festa caput turba coronat, tibi virgineas, laurum quatiens, de more comas innuba fudit stirps Inachia;
(세네카, 아가멤논 7:2)
audivit sonitum crepitante lamna frigidus custos nescius somni, linqueret cum iam nemus omne fulvo plenus Alcides vacuum metallo.
(세네카, 아가멤논 15:13)
nos Palladias ire per aras .et virgineos celebrare choros.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:3)
Vincit virgineus decor longe Cecropias nurus, et quas Taygeti iugis exercet iuvenum modo muris quod caret oppidum, et quas Aonius latex Alpheosque sacer lavat.
(세네카, 메데아 2:5)
Huc adverte favens virgineum caput, vultu sidereo discute nubila et tristes Erebi minas avidumque fatum.
(세네카, 오이디푸스 6:16)
ibi virgineos foverat artus nimium saevi diva pudoris.
(세네카, 오이디푸스 9:14)
dolia virgineis idem ille repleverit urnis, ne tenera assidua colla graventur aqua;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 128)
Mercurio satis fertur Boebeidos undis virgineum Brimo composuisse latus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 27)
scilicet umbrosis sordet Pompeia columnis porticus, aulaeis nobilis Attalicis, et platanis creber pariter surgentibus ordo, flumina sopito quaeque Marone cadunt, et leviter nymphis tota crepitantibus urbe cum subito Triton ore recondit aquam.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 328)
scilicet incesti meretrix regina Canopi, una Philippeo sanguine adusta nota, ausa Iovi nostro latrantem opponere Anubim, et Tiberim Nili cogere ferre minas, Romanamque tubam crepitanti pellere sistro, baridos et contis rostra Liburna sequi, foedaque Tarpeio conopia tendere saxo, iura dare et statuas inter et arma Mari!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1116)
Multa tuae, Sparte, miramur iura palaestrae, sed mage virginei tot bona gymnasii, quod non infamis exercet corpore ludos inter luctantis nuda puella viros, cum pila velocis fallit per bracchia iactus, increpat et versi clavis adunca trochi, pulverulentaque ad extremas stat femina metas, et patitur duro vulnera pancratio:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 141)
gyrum pulsat equis, niveum latus ense revincit, virgineumque cavo protegit aere caput, qualis Amazonidum nudatis bellica mammis Thermodontiacis turba lavatur aquis;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 143)
"quantum ego sum Ausoniis crimen factura puellis, improba uirgineo lecta ministra foco!"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 421)
"crepitabat ad ictus cassis et oppositis hastarum verbera thorax arcebat squamis, donec conversa fugatus hostis terga dedit;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 93)

SEARCH

MENU NAVIGATION