라틴어 문장 검색

oratio non descendet ad crepitum digitorum et pedum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 312:4)
est interim et longus et plenus et clarus satis spiritus, non tamen firmae ideoque tremulus, ut corpora, quae aspectu integra nervis parum sustinentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 202:1)
cum mihi comoedi quoque pessime facere videantur, quod, etiamsi iuvenem agant, cum tamen in expositione aut senis sermo, ut in Hydriae prologo, aut mulieris, ut in Georgo, incidit, tremula vel effeminate voce pronuntiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 238:1)
a peregrinis scholis tamen prope recepta tremula scenica est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 250:2)
cum in aliquem inertem et hac plebeia unctione contentum incidi, audio crepitum inlisae manus umeris, quae prout plana pervenit aut concava, ita sonum mutat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 1:5)
Magis mihi videtur vox avocare quam crepitus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 4:1)
Hic alter inperitus est, rebus suis timet ad omnem crepitum expavescens, quem una quaelibet vox pro fremitu accepta deicit, quem motus levissimi exanimant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 13:2)
Quemadmodum aves etiam inanis fundae sonus territat, nos ita non ad ictum tantum exagitamur, sed ad crepitum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 5:2)
Eleganter Demetrius noster solet dicere eodem loco sibi esse voces inperitorum, quo ventre redditos crepitus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 19:6)
" virtus et philosophia et iustitia verborum inanium crepitus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 10:2)
Produc, agedum, familiam semiuiuam, tremulam, debilem, caecam, mancam, famelicam;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 2:4)
Sic enim militaris viri in media pace iam togati aures tuba suscitat equosque castrenses erigit crepitus armorum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 13:1)
adice articulorum crepitum, cum se ipsae manus frangunt, et pulsatum saepius pectus, anhelitus crebros tractosque altius gemitus, instabile corpus, incerta verba subitis exclamationibus, trementia labra interdumque com- pressa et dirum quiddam exsibilantia.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 23:2)
sentit tremulum linea piscem.
(세네카, Hercules Furens 2:12)
In tempore ipso sorte Phoebea excitus Tiresia tremulo tardus accelerat genu comesque Manto luce viduatum trahens.
(세네카, 오이디푸스 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION