라틴어 문장 검색

reos, qui ante quinquennium proximum apud aerarium pependissent, uniuersos discrimine liberauit nec repeti nisi intra annum eaque condicione permisit, ut accusatori qui causam non teneret exilium poena esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 9장 2:4)
bona uiuorum ac mortuorum usquequaque quolibet et accusatore et crimine corripiebantur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 12장 1:3)
Ceterum tanta vis medicamenti fuit, ut, quae secuta sunt, criminationem Parmenionis adiuverint:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 16:1)
"Effecisti, ut reus capitis accusatoris uterer verbis."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 7:6)
Hinc ad criminationem invidorum adapertae sunt regis aures.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 27:1)
V milia peditum cum equitibus M, sed et accusatores eos e provincia, cui praefuerant, sequebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 3:1)
Rex cognita causa pronuntiavit ab accusatoribus unum et id maximum crimen esse praeteritum, desperationem salutis suae:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 8:1)
"accusator erit qui verbum dixerit hic est."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I71)
Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis ingenium dulcique senex vicinus Hymetto, qui partem acceptae saeva inter vincla cicutae accusatori nollet dare.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII73)
Horum alterum accusatori necessarium est, alterum reo:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 1:4)
odiis et crimine drances infensus ivveni turno aut qui eum odio semper et criminationibus persequebatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1222)
deinde non solum ab aliquo allatas criminationes repellere, sed ne ipsum quidem esse suspiciosum, semper aliquid existimantem ab amico esse violatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 83:11)
Is magistratus non petivit, sed fuit accusator vehemens et molestus, ut facile cerneres naturale quoddam stirpis bonum de - generavisse vitio depravatae voluntatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 3:5)
atque eodem tempore accusator de plebe L. Caesulenus fuit, quem ego audivi iam senem, cum ab L. Sabellio multam lege Aquilia [de iustitia] petivisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 4:1)
tum etiam C. L. Memmii fuerunt oratores mediocres, accusatores acres atque acerbi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION