라틴어 문장 검색

Potens iste et gratiosus et, quod ne ipse quidem negat, diues fuit et qui nihil umquam putaret sibi timendum, etiam reo.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 7:2)
Rogat me, ut causam suam contra homines gratiosos agam ;
(세네카, 행복론, Liber IV 71:2)
placent suapte natura, adeoque gratiosa virtus est, ut insitum sit etiam malis probare meliora.
(세네카, 행복론, Liber IV 79:2)
nemo non, cui alia desunt, hominis nomine apud me gratiosus est.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 4:3)
His ergo advocatis non tantum tuta est, sed etiam gratiosa paupertas.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 89:3)
Ne sint aures criminantibus faciles ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 121:3)
contra potens malum et apud nos gratiosum, dum consipimus, dum nostri sumus, advocemus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 83:3)
hic me diu in spem supremam captatis criminatus est;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 198:4)
Et iuvenis cuius erat criminatur me.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 8. Tertii sapientis secunda historia: Pallium 1:32)
paululum ab aspectu imperatoris processeramus atque etiamnunc chlamydibus induebamur, cum mihi consul ad pectus, praefectorii ad manus cadere, ipse ille reus amicus crebro et abiecte miserantibus cunctis humiliari, ita ut timerem ne mihi invidiam supplicando moveret, quam criminando non concitaverat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 16:3)
Indagavimus tandem, qui apud tetrarcham nostrum germani tui et e diverso partium novi principis amicitias criminarentur, si tamen fidam sodalium sagacitatem clandestina delatorum non fefellere vestigia, hi nimirum sunt, ut idem coram positus audisti, quos se iamdudum perpeti inter clementiores barbaros Gallia gemit, hi sunt, quos timent etiam qui timentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 1:1)
Officii sermone praefato bybliopolam nostrum 1 non gratiose sed iudicialiter expertus insinuo, cuius ut fidem in pectore, sic in opere celeritatem circa dominum te 2 mihi sibique communem satis abunde probavi, librum igitur hic ipse deportat heptateuchi, scriptum velocitate summa, summo nitore, quamquam et a nobis relectum et retractatum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Ruricio suo salutem 1:1)
de quo tamen Simplicio scitote narrari plurima bona, atque ea quidem a plurimis bonis, quae testimonia mihi prima fronte conloquii non satis grata, quia satis gratiosa, iudicabantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Euphronio salutem 3:1)
immo eo impensius, quia de agro plebis adversa patrum voluntate senserat agi, criminandi Servi apud patres crescendique in curia sibi occasionem datam ratus est, et ipse iuvenis ardentis animi et domi uxore Tullia inquietum animum stimulante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 465:2)
Sexto ubi quid vellet parens quidve praeciperet tacitis ambagibus patuit, primores civitatis criminando alios apud populum, alios sua ipsos invidia opportunos interemit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 553:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION