라틴어 문장 검색

pridie Parilia, medio ferme die, atrox cum vento tempestas coorta multis sacris profanisque locis stragem fecit, signa aenea in Capitolio deiecit, forem ex aede Lunae quae in Aventino est raptam tulit et in posticis parietibus Cereris templi adfixit, signa alia in circo maximo cum columnis quibus superstabant evertit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 11:2)
poculo epoto extemplo sensit, et mox coortis doloribus, relicto convivio cum in cubiculum recepisset sese, crudelitatem patris conquerens, parricidium fratris ac Didae scelus incusans torquebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 288:1)
magnum bellum ea aestate coortum in Hispania citeriore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 354:1)
itaque Latinas nox subito coorta et intolerabilis tempestas in monte turbavit, instaurataeque sunt ex decreto pontificum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 534:1)
nam ubi qui mala tangit manu, dolores cooriuntur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 529)
coepit crudescere morbus validior fieri, ut "deiecta crudescit pugna Camilla". et iam dat signa morbi validioris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5041)
ea cum casu sunt forte coorta et perturbarunt caelum, fit morbidus aeër. atque ea vis omnis morborum pestilitasque aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta de terra surgunt, ubi putorem umida nactast intempestivis pluviisque et solibus icta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION