라틴어 문장 검색

Si uero transuersus est neque derigi potuit, uncus alae iniciendus, paulumque adtrahendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 7:1)
Gangrenam inter ungues alasque aut inguina nasci, et si quando medicamenta uincantur, membrum praecidi oportere alio loco mihi dictum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 33장 1:1)
Cubitus inferior longiorque et primo plenior, in summo capite duobus quasi uerticibus extantibus in sinum umeri, quem inter duos processus eius esse proposui, se inserit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 20:1)
Primo uero duo brachii ossa uincta paulatim dirimuntur, rursusque ad manum coeunt modo crassitudinum mutato, siquidem ibi radius plenior, cubitus admodum tenuis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 20:2)
Alterum a priore parte positum, cui tibiae nomen est, longius et in superiore parte plenius, solum cum femoris inferiore capite committitur, sicut cum umero cubitus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 26:3)
si summum, longioribus, ut ab eo sub altera quoque ala per pectus et scapulas porrigantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 14:2)
Cum ad ferulas uentum est, extrinsecus esse earum longissimae debent, a lacerto breuiores, sub ala breuissimae.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 15:1)
Quotiens solutae sunt, fractura manu continenda, cubitus aqua calida fouendus est et molli cerato perfricandus;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 15:3)
Vmerus autem modo in alam excidit, modo in partem priorem.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 1:1)
Si in alam delapsus est, cubitus recedit a latere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 1:2)
Igitur si in alam umerus excidit, et uel puerile adhuc est corpus uel molle, certe inbecillius neruis intentum est, satis est conlocare id in sedili;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 2:1)
ipsum posteriore parte residentem renum sub ala eius coire;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 2:3)
At si uastius corpus neruiue robustiores sunt, necessaria est spatula lignea, et quae crassitudinem duorum digitorum habet, longitudine ab ala usque ad digitos peruenit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 3:1)
fasciaque aut habena media ala circumdanda est, capitaque eius post caput hominis ministro tradenda, brachium alteri;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 6:2)
Reposito umero lana alae subicienda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION