라틴어 문장 검색

Si tuam cupis igitur defendere vitam, locum mihi studeas solummodo indicare, ubi vestra chirotheca reponitur."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 19:4)
In ipso namque palatio erat aurea pertica pulchra nimis atque formosa, in qua optatus residebat accipiter, et ibi prope duo canes accipitris ligati iacebant.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:6)
Verus amans alterius nisi suae coamantis ex affectu non cupit amplexus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 23:5)
Nam propter nimiae dilectionis affectum tuis penitus cupientes annuere precibus confertissimam plenamque amoris doctrinam in hoc tibi libello edidimus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 1:2)
Est igitur ab omni prorsus homine fugiendus, quia nil magis cupiunt homines in orbe degentes quam nomen inter gentes habere laudabile, ac famam per orbem plurimum divulgari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 12:3)
Deus autem non sic, sed pro bonis promissis atque suavibus optima nobis et suavissima solvit, quin ipse est via, veritas et vita, et ideo non immerito uberiori solutione sua nobis promissa persolvit, et quicunque illius se vult comitatui plena fide committere, nullius hostis patietur insidias sed ad optata loca securus et ad gloriam deducetur aeternam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:12)
'Nitimur in vetitum cupimus semperque negatum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 35:3)
Optatus tibi Caesar adest, nec ut ante videbis Sollicitum belli studiis, fatalia Gallo Consilia, et tacitas versantem in pectore pugnas.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 11:2)
Hoc ego, fidelis uester, opto et ualde desidero, qui, si potuissem uobis totum regnum adquirere, libentissime fecissem.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:5)
quibus omnibus mihi dumtaxat dabatur intellegi te ad proferendum tuae mentis conceptum, et horrere multitudinem, et optare secretum. Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:2)
Nonne, quaeso te, sapientia multi abutuntur, qui ex ea hominibus placere cupiunt, vel in seipsis pro collata sibi sapientia superbiunt;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:9)
Et illis quoque gerendus est mos, quorum vel optamus beneficia, vel maleficia formidamus.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:2)
Unde aliquam certam mihi in amicitia metam a te opto constitui;
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:14)
Ionadab quoque amicus Amon, laudabilius amici prohibuisset incestum, quam quo potiretur optato consilium praebuisset (II Reg.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:46)
Nullo modo enim iram quam non refrenat affectus, cuiusquam patientia refrenabit, cum patientia iracundum magis excitet in furorem, in hoc aliquid sibi vel modicum solatium praestari cupiens, si in iurgiis se illi aliquis parem exhibeat.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION