라틴어 문장 검색

cui accedit hoc quoque, quod genus, cum dividitur species, nihil habet proprium, ut arbor pinus et olea et cupressus, et ipsius per se nulla proprietas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 277:2)
cupressus altis exerens silvis caput virente semper alligat trunco nemus, curvosque tendit quercus et putres situ annosa ramos:
(세네카, 오이디푸스 7:18)
sed taxus et cupressus et nigra ilice
(세네카, Thyestes 668:1)
protulit undantem segetem sine semine campus et sine se natis invidit pampinus uvis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 48)
coniectas in vincla manus post terga revinxit pampinus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem24)
hic pars sub umbra palmitis adulti, quam stipitibus altatis cancellatimque pendentibus pampinus superducta texuerat, pars caespite in viridi sed floribus odoro consedaramus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 4:4)
Nive pulchriora lina gerat orbis atque lauris hederisque, pampinisque viridantibus tegatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:13)
tempus nunc ponere frondes, Phoebe, tuas maestaque comam damnare cupresso.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam49)
orsa lyrae vis est atque ira tacendi impatiens, sed nec solitae mihi vertice laurus nec fronti vittatus honos, en taxea marcet silva comis, hilaresque hederas plorata cupressus excludit ramis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum15)
atque uni missilis illi cuspide praefixa stat frondibus orba cupressus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권72)
frontes atque omne cupressus intexit plorata latus, iamque ardua ferro signati capita et frugum libamine puro in vulnus cecidere greges;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권198)
Tristibus interea ramis teneraque cupresso damnatus flammae torus et puerile feretrum texitur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권15)
cadit ardua fagus, Chaoniumque nemus brumaeque inlaesa cupressus, procumbunt piceae, flammis alimenta supremis, ornique iliceaeque trabes metuendaque suco taxus et infandos belli potura cruores fraxinus atque situ non expugnabile robur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권28)
Postquam oleo gavisa cutis, petit aequor uterque procursu medium atque hausta vestitur harena, tum madidos artus alterno pulvere siccant, collaque demersere umeris et bracchia late vara tenent, iam tunc astu deducit in aequum callidus et celsum procurvat Agyllea Tydeus, submissus tergo et genibus vicinus harenae, ille autem, Alpini veluti regina cupressus verticis urgenti cervicem inclinat in austro vix sese radice tenens, terraeque propinquat, iamdudum aetherias eadem reditura sub auras:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권333)
sic tum congressu Capaneus gavisus iniquo librabat magna venturam mole cupressum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권326)

SEARCH

MENU NAVIGATION