라틴어 문장 검색

Dum hi creberrimi assultus a Turcis adversus novum praesidium fierent, et Turci acriter a Gallis reprimerentur, milites Corbahan pedestri agmine facto per portam insuperabilem praesidii ingredientes, et montana ac devia deserentes, Boemundum compertum habentes in novo praesidio esse, fortiter eum assiliunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 62:1)
Qui tandem pedites facti, trans vallum moliebantur currere, in ingenti turbarum stridore, et solita vociferatione rugientes, a mane usque ad inclinatam diem defensores praesidii graviter vexantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 66:4)
Laxati vero per devia montium, propter Turcorum [0501A] insidias, iter sine requie habuerunt, quousque in Alexandriam minorem profecti sunt, ubi Stephanus Blesensis, ab obsidione Antiochiae sequestratus causa infirmitatis, morabatur, eventum rei et finem sociorum illic auditurus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 74:2)
qui per diem et noctem in montanis et deviis multum laboravit, donec tandem in campi planitie sine requie et cibo vel equi pabulo assistens, regionis et viarum coepit reminisci.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 10:5)
Jam quidem omnibus exploratis copiis et visis tentoriis, caute per devia et notas semitas ad societatem suorum reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 48:6)
Turci quidem simulata fuga ad locum insidiarum repedantes, Gervasium in medium inimicorum per scopulosa et devia loca montium perduxerunt, plurimum equis et peditibus illius cursu immoderato aggravatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 108:1)
Sed audita eorum reconciliatione, fugam inierunt per devia et montana diffusi, plurimis tamen de comitatu suo attritis, armentis et cibariis non parum retentis et abductis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 46:2)
Pedites vero Christianorum de sexaginta vix decem per devia et opaca loca elapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:19)
oculos sublimes, linguam mendacem, cormachinans cogitationes pravas, proferentem mendatium, testem fallacem,pedes veloces ad currendum in malum, et manus veloces ad effundendum sanguinem,et seminantem inter fratres discordias."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 11:14)
Ibis ad occultos calles, loca devia mundi;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 58:4)
Et piscis liquidis deprehenditur arte sub undis, Et pedibus siccis permare currit homo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 9:4)
[Hic est sermo quem Albertanus causidicus Brixiensis composuit et edidit inter causidicos januenses et quosdam notarios super confirmatione vitæ illorum tempore domini Manuelis de Madio potestatis januæ currente M.CC.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 1:1)
Quod uxor intelligens nimium turbata convocatum amicumabscondit seorsum et domino suo hostium postea aperire cucurrit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 91:5)
Talibus irati eum de lare quo degebat expellere voluerunt et in devia abducere, ne praetereuntis oculos domini tam vilis persona offenderet.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 199:5)
Posuit iterum diabolus secundum jactantiae laqueum, qui etiam bonam mentem prosperis currentem semitis solet strangulare:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION