라틴어 문장 검색

pars currus deflent viduisque loquuntur, hoc solum quia restat, equis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권9)
et prius est armatum in equi conscendere costas et moderarier hunc frenis dextraque vigere quam biiugo curru belli temptare pericla.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 43:8)
Non sic moderator equorum, Dexteriore rota laevum cum circuit axem, Cogit inoffensae currus accedere metae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:57)
aspice, ut in curru modo det fluitantia rector lora, modo admissos arte retentet equos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 48:3)
dividit obstantes pectore taurus aquas, solliciti terrentur equi frustraque retenti per scopulos dominum duraque saxa trahunt, exciderat curru lorisque morantibus artus Hippolytus lacero corpore raptus erat reddideratque animam, multum indignante Diana.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권480)
nunc equos iunctos iubes capere me indomitos, ferocis, atque in currum inscendere, ut ego hunc proteram leonem vetulum, olentem, edentulum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2174)
te vero, o Lucage, nec equorum tarditas prodidit, quod mihi contigit cum a Diomede occisus est Pandarus qui in eodem curru dimicabat, nec aliqua umbra equi tui sunt territi, quod factum saepius in Homero legitur, sicut et paulo post Turnum agit imago bella deserere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5923)
Tum Sol pallentis haud umquam discutit umbras, nec cum invectus equis altum petit aethera, nec cum praecipitem Oceani rubro lavit aequore currum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:5)
te quoque sublimi tranantem flumina curru, dum socios, Pharsale, petis, resupinat ademptis Dorica cuspis equis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권146)
comunt Furor Iraque cristas, frena ministrat equis Pavor armiger, at vigil omni Fama sono vanos rerum succincta tumultus antevolat currum flatuque impulsa gementum alipedum trepidas denso cum murmure plumas excutit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권162)
Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris, — Filius huic iuxta Lausus, — Post hoc insignem fama per gramina currum, — Tum gemini fratres, — Nec Praenestinae fundator, — At Messapus equum domitor, — Ecce Sabinorum prisco de sanguine, — Hic Agamemnonius, — Et te montosae, — Quin et Marrubia venit de gente sacerdos, — Ibat et Hippolyti proles.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 14:2)
Iam que, qui Dareum vehebant equi, confossi hastis et dolore efferati iugum quatere et regem curru excutere coeperant, cum ille veritus, ne vivus veniret in hostium potestatem, desilit et in equum, qui ad hoc ipsum sequebatur, inponitur insignibus quoque imperii, ne fugam proderent, indecore abiectis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 13:1)
Nisum noluit inducere postulantem equum Turni praemii loco, sed honestius facit ultro offerri, cum Homerus fecerit Dolonem Achillis currus inprobe postulantem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2672)
hoc sidus currum rapidasque agitare quadrigas commenti et radios capitis et verbera dextrae, et frenos phalerasque et equorum pectora anhela aeris inaurati vel marmoris aut orichalci iusserunt nitido fulgere polita metallo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권106)
Turnus equo deiectum Amycum fratremque Dioren, congressus pedes, hunc venientem cuspide longa, hunc mucrone ferit curruque abscisa duorum suspendit capita et rorantia sanguine portat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 21:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION