라틴어 문장 검색

Congregatis igitur Iudaeis, qui in Susan erant, quarta decima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri, nec eorum ab illis direpta substantia est.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장15)
et curiam fecerunt sibi, et cotidie consulebant trecenti et viginti consulentes semper de multitudine, ut quiete agerent;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장15)
Et postulavit Ionathas a rege, ut immunem faceret Iudaeam et tres toparchias et Samaritidem, et promisit ei talenta trecenta.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장28)
promittens regi per interpellationem argenti talenta trecenta sexaginta et ex reditu quodam alio talenta octoginta;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장8)
misit Iason facinorosus ab Hierosolymis spectatores Antiochenses portantes argenti drachmas trecentas in sacrificium Herculis; quas etiam postulaverunt hi, qui asportaverant, ne in sacrificium erogarentur, quia non oporteret, sed in alium sumptum eas deputari.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장19)
At ille commendatus regi, cum se magnificasset facie potestatis, in semetipsum contulit summum sacerdotium superponens Iasoni talenta argenti trecenta;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장24)
Sin vero a qualibet basi profecta usque ad unitatem altitudo illa non venerit, curta vocabitur, recteque huiusmodi pyramis tali nuncupatione signatur, si usque ad extremitatem punctumque non venerit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:3)
Pyramidis equidem figura est, sed quoniam usque ad cacumen verticis non excrevit, curta vocabitur et habebit summitatem non iam punctum, quod unitas est, sed superficiem, quod est quilibet numerus secundum basis ipsius angulos porrectus atque ultimus adgregatus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:5)
Ergo in curta pyramide tot erit angulorum superficies, quot fuerit basis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:7)
Si vero illa pyramis non solum ad unitatem extremitatemque non pervenit, sed nec ad primum quoque opere et actu multiangulum eius generis, cuius fuerit basis, bis curta vocabitur;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:8)
Et quotcunque tetragoni defuerint, totiens eam curtam esse dicemus;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:10)
ut si unitas defuerit, primus quadratus, curtam, quam Graeci κολουρον vocant;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:11)
si vero duobus tetragonis deficitur, id est unitate et eo, qui sequitur, vocatur bis curta, quod Graeci δικολουρον appellant.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:12)
Quod si tribus tetragonis, ter curta dicetur, quam Graeci τρικολουρον nominant.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:13)
Et quotcunque tetragoni fuerint minus, totiens illam pyramidem curtam esse proponimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION