라틴어 문장 검색

Quicunque mutabiles sunt, et manifesto alterantur absque causa manifesta, iniiciunt suspicionem de corruptelis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:11)
Etenim suspicionum multitudo, et absentia affectus alicuius praedominantis qui reliquis imperet, cuiusvis animum reddit exploratu difficilem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:6)
Atque generaliter, suspiciones arreptae a patribus in filios suos infaustae extiterunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 7:3)
Nulla autem invenitur medicina apertiva ad obstructiones cordis praeter amicum fidelem, cui impertire possis dolores, gaudia, metus, spes, suspiciones, curas, consilia, et quicquid denique cor opprimat, tanquam sub sigillo confessionis civilis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 2:6)
Suspiciones inter cogitationes sunt ut inter aves vespertiliones:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:2)
Sunt autem suspiciones defectus non tam cordis quam cerebri.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:7)
Itaque rectissime adhibetur remedium ad suspiciones, ut quis inquisitionem urgeat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:14)
Fumo enim et tenebris aluntur suspiciones.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:15)
Eatenus enim suspiciones usui esse poterint ut ita nos comparemus, quod quamvis verum foret quod suspicamur, nocere tamen non possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:20)
Suspiciones quas ex se mens colligit sunt nisi inanes bombi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:21)
Optima certe ratio expediendi nos ex impedita hac suspicionum sylva est libera quaedam et aperta illarum declaratio apud eos quos suspectos habemus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:23)
Hoc simul reddet eum quem suspectum habemus cautum magis et circumspectum, ne novam praebeat suspicionis ansam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:25)
Diverbium habentur apud Italos sospetto licentia fede, quasi suspicio fidei missionem daret, cum potius fidem accendere deberet ut seipsam liberaret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:28)
Praeterea in potentiores suspiciones et zelotypiam versus eos extinguit, veluti homines quos tuto despicere liceat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:12)
Certe in Italia in suspicionem incurrit Papa, de quo vox illa in vulgus volitat, padre commune.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION