라틴어 문장 검색

Praesidium Bostoniense, ad inediae extremum, jam diuturna obsidione deductum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.50)
Tempus satis diuturnum huic negotio conficiendo concessum;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.11)
nullam, nempe, fiduciam in militia aliisve copiis non in tempus diuturnius, quam leges nostrae ferunt, conscriptis, collocari posse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.24)
Usus, igitur, et loquendi, scribendi, ac legendi consuetudo diuturnior duntaxat desunt;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.57)
Lectione quoque adsidua et meditatione diuturna pectus suum bibliothecam fecerat Christi.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:41)
Hoc solum dicam, quod, quicquid in nobis longo fuit studio congregatum et meditatione diuturna quasi in naturam versum, hoc illa libavit, hoc didicit atque possedit, ita ut post perfectionem nostram, si aliquo testimonio scripturarum esset oborta contentio, ad illam iudicem pergeretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:6)
Adsit laetitiae Bacchus dator et bona Iuno τὴν χρηστήν;
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 10:4)
Omne quod dulce est cito satiat, nec diuturnam desiderii sui fidem tenet, sed in locum satietatis succedit horror.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 15:2)
quod autem Mercurium facit a Iove defluentem ad occasum descendere, id est ad ima terrarum, ostendit amicitias quidem fore, sed minime diuturno tempore permanere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 22313)
ideo ergo non posuit generale nomen deorum, et addidit caelestibus, ne crederentur inferni dii, qui datores vitae non sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6413)
ubi sistere detur propter diuturnum errorem et quia, sicut dictum est, ad multa delatus loca est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 75)
ubi autem propitiare eam promittit, ait Iunonis magnae et iterum adsit laetitiae Bacchus dator et bona Iuno.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 924)
obductum dolorem celatum et diuturna iam cicatrice coopertum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 641)
serum canit triste, diuturnum, ut seraque terrifici cecinerunt omina vates:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8641)
aut unde iratus infecunditati diuturnae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2071)

SEARCH

MENU NAVIGATION