라틴어 문장 검색

ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X97)
senatus exilio Metelli, damnatione Rutili debilitatus omne decus maiestatis amiserat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO DRUSIANA 3:4)
et quoniam non est quasi quod suffulciat artus, debile fit corpus languescuntque omnia membra, bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:10)
namque aliud putrescit et aevo debile languet, porro aliud [suc]crescit et [e] contemptibus exit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 30:5)
sudabant etiam fauces intrinsecus atrae sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat atque animi interpres manabat lingua cruore debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:5)
Atque animi interpres manabat lingua cruore, Debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 9:4)
Nam ideo omnes dexterae partes validiores sunt et debiliores sinistrae, quia has regit calor visceris sui, illae contagione frigoris sinistra optinentis hebetantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 21:1)
sed nec idoneum conceptioni serunt, qui vini nimietas, ut frigidi, facit semen exile vel debile.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 8:2)
Ut spectata est tota ratio quam de muliebris ebrietatis raritate Disarius invenitur, ita unum ab eo praetermissum est, nimio frigore quod in earum corpore est frigescere haustum vinum, et ita debilitari, ut vis eius quae elanguit nullum possit calorem, de quo nascitur ebrietas, excitare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 1:2)
Intestinus calor qui in alvo est, quasi multo maior vehementiorque, quicquid calidum accipit magnitudine sua circumvenit ac debilitat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 23:2)
nec per opacas Bella geret tenebras incerto debilis arcu, Nec franget nando violenti vorticis amnem, Nec tota in pugna perfusus sanguine membra Exiget aestivum calido sub pulvere solem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:26)
Cum dicis 'Propero, fac si facis,' Hedyle, languet Protinus et cessat debilitata Venus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLVI1)
Illic et uvae conlocantur ollares Et Punicorum pauca grana malorum Et excavatae pellis indecens volvae Et lippa ficus debilisque boletus.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XX4)
pugna debile cernis opus.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VI5)
Os blaesum tibi debilisque lingua est, Nobis filia fortius loquetur:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXV5)

SEARCH

MENU NAVIGATION