라틴어 문장 검색

54. Digna quae notetur est debilitas politicae actionis internationalis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 70:1)
Si praestantiam et naturae debilitatem, et eadem opera facultates agnoscimus, quas tribuit nobis Creator, id hodie nobis dat copiam finem recenti opinationi imponendi de infinito rerum progressu.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 100:5)
Ne consecrationem quidem terrae sibi vult, quae nos officio cooperationis cum ea et tutelae item ipsius debilitatis exuit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 121:2)
nam si debilitas redit, instauratio non est.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3368)
debilitas tamen et violentia morbi virtus mortis erat:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3371)
"non movet aurea pompa tori, non pietas veneranda senum, quos temeraria debilitas?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.30)
"sic vernularum, sic senatorum caro tabescit imo cum sepulcro condita est."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1204)
Nam et illi animum iam relevabis, quae dolore ac miseria Tabescit;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 318)
illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus, se probet ac potius laudet diversa sequentis, quodque aliena capella gerat distentius uber, tabescat neque se maiori pauperiorum turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. 1:28)
Sed mihi naturam intuenti nemo non vir spadone formosior erit, nec tam aversa unquam videbitur ab opere suo providentia, ut debilitas inter optima inventa sit, nec id ferro speciosum fieri putabo, quod, si nasceretur, monstrum erat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 283:1)
Patres conscripti, per vos, per liberos atque parentis vestros, per maiestatem populi Romani, subuenite mihi misero, ite obviam iniuriae, nolite pati regnum Numidiae, quod vestrum est, per scelus et sanguinem familiae nostrae tabescere."
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장55)
Debilitatem nobis indixere deliciae, et quod diu noluimus, posse desîmus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 1:2)
Vulnerari enim et subiecto igne tabescere et adversa valetudine adfligi contra naturam est, sed inter ista servare animum infatigabilem secundum naturam est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 38:5)
non tantum velocitas perit poplitibus incisis, sed debilitas pro illa subit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 23:6)
Adicio debilitatem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 22:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION