라틴어 문장 검색

eo quod sub iureiurando promissum habebat, ut in omnibus oboediens et fidelis fuisset domno rege Carolo et filiis eius vel Francis et veniret ad eius praesentiam;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 97:6)
Nam una civitate expugnata, quicquid in ea gente rebelle videbatur, subiectione promissa conquievit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 816 235:3)
Nam utrumque, et civitatis redemptio illis promissa est et data et via sine impedimento attributa, ut Burgundiam hieme depraedarent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:8)
Dani vero Parisius regressi propter tributum ab imperatore promissum, pro qua re Askrichus ad imperatorem abiit et pro quo ierat rediens secum detulit;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 33:5)
Sed cum ei fidem dedissent, quo eius dominatui se subderent, contulerunt se ad Arnulfum regem, ut veniret in Franciam et regnum sibi debitum reciperet.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 37:2)
Grus promissa petit de faucibus osse reuulso.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et grue 10:3)
Namque die fixo debita spondet ouis.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo et oue et lupo 34:4)
Cum timor in promptu sedeat, promissa timoris Arent.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo et oue et lupo 34:11)
capillus ipse, quem isti aperto mendacio ad lenocinium decoris promissum dixere, uides quam sit amoenus ac delicatus, horrore implexus atque impeditus, stuppeo tomento adsimilis et inaequaliter hirtus et globosus et congestus, prorsum inenodabilis diutina incuria non modo comendi, sed saltem expediendi et discriminandi:
(아풀레이우스, 변명 4:17)
Interim dum puerum illum parentes sui plangoribus querebantur et adveniens ecce rusticus nequaquam promissum suum frustratus destinatam sectionem meam flagitat,
(아풀레이우스, 변신, 7권 24:5)
Nec adulescens aegrae parentis moratus imperium, senili tristitie striatam gerens frontem cubiculum petit, uxori patris matrique fratris utcumque debitum sistens obsequium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 3:3)
miles ille, qui me nullo vendente comi paraverat et sine pretio suum fecerat, tribuni sui praecepto debitum sustinens obsequium, litteras ad magnum scriptas principem Romam versus perlaturus, vicinis me quibusdam duobus servis fratribus undecim denariis vendidit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:2)
Et ecce praesentissimi numinis promissa nobis accedunt beneficia, et fata salutemque ipsam meam gerens sacerdos appropinquat, ad ipsum praescriptum divinae promissionis ornatum dextera proferens sistrum deae, mihi coronam et Hercule coronam consequenter, quod tot ac tantis exanclatis laboribus,tot emensis periculis deae maximae providentia alluctantem mihi saevissime Fortunam superarem.
(아풀레이우스, 변신, 11권 12:1)
Tunc ego trepidans, assiduo pulsu micanti corde, coronam, quae rosis amoenis intexta fulgurabat, avido ore susceptam cupidus promissi devoravi.
(아풀레이우스, 변신, 11권 13:2)
Nec me fefellit caeleste promissum:
(아풀레이우스, 변신, 11권 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION