라틴어 문장 검색

Uxorem si amisit, flamonio decedit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 23:1)
Dienoni praetor dicit, non die nono.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 4:5)
Scripta haec historiast in libro Valerii Maximi Factorum et Dictorum Memorabilium nono.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VII 9:1)
Sunt adeo libri post mortem eius editi, qui Posteriores inscribuntur, quorum librorum tres continui, tricesimus octavus et tricesimus nonus et quadragesimus, pleni sunt id genus rerum ad enarrandam et inlustrandam linguam Latinam conducentium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, X 3:1)
ANIMADVERTERE est pleraque verborum Latinorum ex ea significatione de qua nata sunt decessisse vel in aliam longe vel in proximam, eamque decessionem factam esse consuetudine et inscitia temere dicentium quae cuimodi sint non didicerint.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXX 2:1)
Qua tempestate Epictetus quoque philosophus propter id senatusconsultum Nicopolim Roma decessit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XI 6:1)
Scriptum hoc in Commentario Pamphilae nono et vicesimo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVII 4:1)
In sexto consequetur hos Terentius, Turpilius septimum, Trabea octavum optinet, Nono loco esse facile facio Luscium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIV 2:9)
Dinumeratis quippe annis a Q. Caepione et Q. Serrano, quibus consulibus ante diem tertium Nonas Ianuar.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVIII 4:1)
Alter autem Alexander, cui cognomentum Molosso fuit, in Italiam venit, bellum populo Romano facturus - iam enim fama virtutis felicitatisque Romanae apud exteras gentes enitescere inceptabat - , sed priusquam bellum faceret, vita decessit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 33:1)
Eo Calvisius Taurus philosophus et alii quidam sectatores eius cum Athenis visendi mei gratia venissent, medicus, qui tum in his locis repertus adsidebat mihi, narrare Tauro coeperat quid incommodi paterer et quibus modulis quibusque intervallis accederet febris decederetque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 4:1)
Ac de alvo quidem inter timendum prona atque praecipiti causam esse dicit quod timor omnis sit algificus, quem ille appellat ψυχροποιόν, eaque vi frigoris sanguine caldoremque omnem de summa corporis cute cogat penitus et depellat faciatque simul ut qui timent, sanguine ex ore decedente, pallescant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IV 5:1)
'Cepetum revirescit et congerminat decedente luna, contra autem inarescit adolescente.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VIII 8:2)
Quae si decessisset vel prole relicta vel sine liberis, necesse illi fuisset regno cedere et in fortunam privatam redigi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:25)
Nono Septembris, octavo regni sui anno, a Grenovico movit versus mare, mirantibus omnibus quod tempestatem illam anni elegisset (cum iam hyems adesset) ad bellum inchoandum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION