라틴어 문장 검색

Idem in hac declamatione fecisse eum memini.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 16:8)
Amabam itaque CAPITONEM cuius declamatio est de Popillio, quae misero Latroni subicitur:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 12:4)
bona fide scholasticus erat, in his declamationibus quae bene illi cesserunt nulli non post primum tetradeum praeferendus.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 12:5)
Memini itaque me a Severo Cassio quaerere, quid esset cur in declamationibus eloquentia illi sua non responderet.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 1:3)
Sed quaerenti mihi quare in declamationibus impar sibi esset, haec aiebat:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 8:1)
huius enim declamationes ediscunt, illius orationes non legunt nisi eas quibus Cestius rescripsit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 15:5)
Hanc, inquit, tibi fabellam retuli, ut scires in declamationibus tantum non aliud genus hominum esse.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 18:1)
redimebat tamen uitia uirtutibus et plus habebat quod laudares quam cui ignosceres, sicuti in ea in qua fleuit declamatione.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 11:5)
at quod, deus magne, quantumque opus illud est, materia clausum declamatione conspicuum, pro-positione obstructum disputatione reseratum, et quamquam propter hamata syllogismorum puncta tribulosum, vernantis tamen eloquii flore monitum!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 2:3)
neque enim illic, ut exacte perorantibus mos est, aut pondera historica aut poetica schemata scintillasve controversalium clausularum libuit aptari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 2:1)
sepone pauxillulum conclamatissimas declamationes, quas oris regii vice conficis, quibus ipse rex inclitus modo corda terrificat gentium transmarinarum, modo de superiore cum barbaris ad Vachalin trementibus foedus victor innodat, modo per promotae limitem sortis ut populos sub armis, sic frenat arma sub legibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 3:3)
Arpinas modo quem tonante lingua ditat, nunc stilus aut Maronianus aut quo tu Latium beas, Horati, Alcaeo melior lyristes ipso, et nunc inflat epos tragoediarum, nunc comoedia temperat iocosa, nunc flammant satirae et tyrannicarum declamatio controversiarum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:12)
nec refert), postquam Remos advenerat, scribam tuum sive bybliopolam pretio fors fuat officione demeritum copiosissimo velis nolis declamationum tuarum schedio emunxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 1:2)
etenim rarus aut nullus est, cui meditaturo par affatim assistat dispositio per causas, positio per litteras, compositio per syllabas, ad hoc opportunitas in exemplis fides in testimoniis, proprietas in epithetis urbanitas in figuris, virtus in argumentis pondus in sensibus, flumen in verbis fulmen in clausulis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 2:2)
Est et alia maior necessitas nobis orandi pro imperatoribus, etiam pro omni statu imperii rebusque Romanis, qui vim maximam universo orbi imminentem ipsamque clausulam saeculi acerbitates horrendas comminantem Romani imperii commeatu scimus retardari.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 32장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION