라틴어 문장 검색

ergo his rationibus ambulationum explicationes non solum post scaenam theatri, sed etiam omnium deorum templis effectae magnas civitatibus praestare poterunt utilitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장41)
habebunt enim ad omnes res commodas et emendatas explicationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장9)
nonnulli loci item signorum megalographiam habent et deorum simulacra seu fabularum dispositas explicationes, non minus troianas pugnas seu Ulixis errationes per topia, ceteraque, quae sunt eorum similibus rationibus ab rerum natura procreata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장6)
qui enim vestrum domos supra tegularum tecta potest habere aut columnas seu fastigiorum explicationes?
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장19)
idque cum eius rei rationem explicationis ostendisset, non est moratus, sed exsiluit gaudio motus de solio et nudus vadens domum versis significabat clara voce invenisse, quod quaereret;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말33)
cum ergo maiores haec ita esse animadvertissent, e rerum natura sumpserunt exempla et ea imitantes inducti rebus divinis commodas vitae perfecerunt explicationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장19)
si eadem ratione voluerimus palmare facere, non habet explicationem, semipedale autem maius ne cogitandum quidem videtur omnino.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장23)
vel quod Dido amorem suum vult occultare, si possit, ideo 'caeco'. et agit Vergilius, ut inventas frangat declamationes, ut hoc loco rem dixit sine declamatione:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 27)
declamationes eius inaequales erant, sed ea quae eminebant in quacumque declamatione posuisses, inaequalem eam fecissent.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 18:6)
Hoc uero alterum nomen Graecum quidem sed in Latinum ita translatum ut pro Latino sit, scolastica, controuersia multo recentius est, sicut ipsa declamatio apud nullum antiquum auctorem ante Ciceronem et Caluum inueniri potest qui declamationem distinguit;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 12:5)
Id in explicatione plane patet, cum Apostolus gentium quendam Deuteronomii locum interpretatur, quae explicatio in altiorem Veteris Testamenti vim recidit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 31:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION