라틴어 문장 검색

Haec ex uino austero teruntur, deinde cum passi tribus heminis decocuntur, donec corpus unum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 45:9)
Supra percussum uero oculum ad inflammationem leniendam non est alienum inponere etiam cataplasma.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 70:3)
Cataplasmata quoque calida subinde mutata proficiunt, siue feni Graeci siue lini siue alia farina ex mulso decocta et recte etiam subinde admouentur spongiae ex aqua calida expressae.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 2:5)
ex quibus Lycium cum uino decoquitur, deinde his alia miscentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 9:12)
Elui quoque aurem oportet uino, in quo marrubium decoctum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 15:4)
Quod si grauior dolor est, utiliter et aluus ducitur, et calida cataplasmata super maxillas inponuntur, et ore umor calidus cum medicamentis aliquibus continetur, saepiusque mutatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 1:4)
Quin etiam quaedam quasi cataplasmata in dentem ipsum inlinuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 3:2)
Illud perpetuum est, post curationem, dum inflammatio manet, quale supra positum est, cataplasma super dare, et cotidie ulcera eadem ratione curare.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 6:8)
Aut oleae uel lentisci folia uel marrubium decoquendum est, eoque umore eodem modo cum melle utendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 7:2)
Quidam * ad eundem usum decoquere simul malunt, cum paria pondera aluminis aridi et mellis miscuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 19장 1:6)
satisque est cataplasmatis efficere, ut per se pus aperiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 3:7)
Sed inponendum calidum ex farina et fico cataplasma est, donec ibi pus moueatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 4:4)
continendaque ore reprimentia, ut uinum, in quo malicorium decoctum, aut in quo galla candens coniecta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 5:5)
Si inflammatio increscit, adiciendum prioribus cataplasma ex lenticula et melle uel malicorio, quod in austeri uino coctum sit, uel ex his mixtis.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 10:1)
tunc inponendum cataplasma ex triticea farina, cui resina pinea adiecta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION