라틴어 문장 검색

& interea decrescente splendore aucta est magnitudine cauda.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 53:6)
Nam ante meridiem xystum, post meridiem gestationis hortique proximam partem umbra sua temperat, quae, ut dies crevit decrevitve, modo brevior modo longior hac vel illa cadit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 18:1)
ter in die statis auctibus ac diminutionibus crescit decrescitque.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 2:4)
postea decrescente reditu etiam pretium minuit, quod nunc te curante reparabit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 3 1:3)
nec quia decrescunt effosso marmore montes, nec quia caeruleae mole fugantur aquae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 26:1)
Iam mare litus habet, plenos capit alveus amnes, flumina subsidunt collesque exire videntur, surgit humus, crescunt loca decrescentibus undis, postque diem longam nudata cacumina silvae ostendunt limumque tenent in fronde relictum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:9)
fugiunt e corpore saetae, cornua decrescunt, fit luminis artior orbis, contrahitur rictus, redeunt umerique manusque, ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 71:8)
cur illi tradita sorte aequora decrescunt et ab aethere longius absunt?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 22:8)
Nuntia diluvii iam decrescentis ad arcam ore columba refert ramum viridantis olivae.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), De Noe et Diluvio1)
"placanda nobis pro triumphis principis delubra, faustus ut secundet gloriam procinctus, utque subiugatis hostibus ductor quietum frenet orbem legibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1159)
Multa movens animo nymphas venerabar agrestis Gradivumque patrem, Geticis qui praesidet arvis, rite secundarent visus omenque levarent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 3:8)
Ergo ubi concepit furias evicta dolore decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque exigit, et, maestam dictis adgressa sororem, consilium voltu tegit, ac spem fronte serenat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 20:1)
"Di nostra incepta secundent auguriumque suum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 13:4)
Hic tibi, nate, prius vinclis capiendus, ut omnem expediat morbi causam eventusque secundet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 16:5)
deinde stat profectus, admiratio decrescit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 104:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION