라틴어 문장 검색

Maiores autem mei Athenienses nomina iuvenum fortissimorum Harmodii et Aristogitonis, qui libertatis recuperandae gratia Hippiam tyrannum interficere adorsi erant, ne umquam servis indere liceret decreto publico sanxerunt, quoniam nefas ducerent nomina libertati patriae devota servili contagio pollui.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 11:1)
verbaque Hieroclis philosophi quibus decreta Epicuri insectatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 1:2)
Dixit a decemviris parum bene sibi cibaria curata esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 18:2)
Decemviros Bruttiani verberavere, videre multi mortales.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 18:4)
et qua item decemviri nostri, qui Tabulas scripserunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 1:3)
Eius igitur leges, quoniam videbantur impendio acerbiores, non decreto iussoque, set tacito inlitteratoque Atheniensium consensu oblitteratae sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 5:1)
Decemviri autem nostri, qui post reges exactos leges, quibus populus Romanus uteretur, in XII.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 7:1)
Eos ego versus non minus frequenti adsiduoque memoratu dignos puto quam philosophorum de officiis decreta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IV 3:1)
Sermo Tauri philosophi de modo atque ratione tolerandi doloris secundum Stoicorum decreta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 1:1)
Reliqua omnia, quae in medio forent ac neque honesta essent neque turpia, neque bona esse neque mala decretum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 8:6)
Itaque vidistis philosophum, ratione decreti sui nixum, cum petulantia morbi dolorisque exultantia conluctantem, nihil cedentem, nihil confitentem, neque ut plerique dolentes solent, eiulantem atque lamentantem ac miserum sese et infelicem appellantem, sed acres tantum anhelitus et robustos gemitus edentem, signa atque indicia non victi nec obpressi a dolore, sed vincere eum atque obprimere enitentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 10:1)
Haec enim et pleraque alia non voluntas nec consilium nec ratio moderatur, set naturae necessitatisque decreta sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 13:1)
Praeter huius autem verbi notionem adscribendam esse hanc ex oratione Quinti Metelli existimavi, ut definiremus Socratis esse decretum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IX 7:1)
Pompei, sedente imperatore, decemviri vendent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 7:3)
Utrumque ergo dixit M. Tullius cumulandae invidiae gratia decemviros ablaturos persecuturosque:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION